{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 14.223-234","citation":"Augustine, De Trinitate 14.223-234","ref":"14.223","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.223","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.223.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":286,"text":"Proinde quoniam propter unum illum tenebat diabolus omnes per ejus vitiatam carnalem concupiscentiam generatos, justum est ut propter hunc unum dimittat omnes per ipsius hnmacu!atatn gratiam spiritualem regeneratos. CAPUT XVII.—22. Alia incarnationis commoda. Sunt et alia multa quae in Christi incarnatione, quae superbis displicet, salubriter intuenda atque cogitanda sunt. Quorum est unum, quod deminstratum est homini, quem locum haberet in rebusquascondidit Deus: quandoquidem sic Dco conjungi potuit humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona, ac per hoc jam ex tribus, Deo, anima et carne: ut superbi illi maligni spiritus, qui se ad decipiendum quasi ad adjuvandum medios interponunt, non ideo se audeant homini praeponere, quia non habent carnem; et maxime quia et mori in eadem carne dignatus est Filius De!, ne ideo illi tanquam deos se coli persuadeant, quia videntur esse immortales. Deinde, ut gratia Dei nobis I sine ullis præcedentibus meritis in homine Christo contmendaretur: quia nec ipse ut tanta unitate Deo vero conjunctus una cum illo persona I Filius Dei neret, ullis est praecedentibus meritis assecutus; sed ex quo homo esse coepit, ex illo est et Deus: unde dictum est, Verbum caro factum est (Joan. t, i4). Etiam illud est, ut superbia hominis quæ maxime impedimento est ne inhæreatur Deo, per tantam Dei humilitatem redargui posset atque sanari. Discit quoque homo quam longe recesserit a Deo, et quid illi valeat ad medicinalem dolorem, quando per talem Mediatorem redit, qui hominibus et Deus divinitate subvenit, et bomo infirmitate convenit. Quod autem majus obedientia: nobis praeberetur exemplum, qui per inobedientiam perieramus, quam Deo Patri Deus Filius obediens usque ad mortem crucis (Philipp.II, 8)?Quid, praemium ipsius obedientiæ ubi ostenderetur melius I, quam in carne tanti Mediatoris, quae ad vitam resurrexit aeternam?","prev":{"citation":"De Trinitate 14.206-222","label":"14.206 to 14.222","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.206"},"next":{"citation":"De Trinitate 14.235-251","label":"14.235 to 14.251","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.235"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}