{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 14.67-87","citation":"Augustine, De Trinitate 14.67-87","ref":"14.67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.67.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":277,"text":"Quocirca omnes homines ab origine sub principe sunt potestatis aeris, qui operatur in filii, diffidentiæ. Et quod dixi, Ab origine, boc est quod dicit Apostolus, natura et se fuisse sicut caeteros: natura scilicet ut est depravata peccato, non ut recta creata est ab initio. Modus autem iste quo traditus est homo in diaboli potestatem, non ita debet intelligi, tanquam hoc Deus fecerit, aut fieri jusserit: sed quod tantum permiserit, juste tamen. Illo cnim deserente peccantem, peccati auctor illico invasit. Nec ita sane Deus deseruit creaturam suam, ut non se illi exhiberet Deum creantem et viviticantem, et inter poenalia mala eliam bona malis multa praestantem. Non enim continuit in in sua miserationes suas (Psal. LXXVI, 10). Nec hominem a lege suae potestatis amisit, quando in diaboli potestate esse permisit: quia nee ipse diabolus a potestate Omnipotentis alienus est, sicut neque a bonitate. Nam et maligni angeli unde qualicumque subsisterent vita, nisi per eum qui vivificat omnia? Si ergo commissio peccatorum per iram Dei justam hominem subdidit diabolo. profecto remissio peccatorum per reconciliationem Dei benignam eruit hominem a diabolo. CAPUT XIII. - 17. Non potentia, sed justitia eruendus homo fuit a diaboli potestate. Non autem diabolus potentia Dei, sed justitia superandus fuit. Nam quid Omnipotente potentius? Aut cujus creaturæ potestas potestati Creatoris comparari potesL? Sed cum diabolus vitio perversitatis suæ factus SiL amator po. tentae, et desertor oppugnatorque justitiæ; sic enim et homines eum tanto magis imitantur, quanto magis neglecta, vet eliam perosa justitia, pitentiæ studem, cjusque vel adeptione laetamur, vel inflammantur cupiditate: ptacnit Deo, ut propter eruendum hominem de diaboli potestate, non potentia diabolus, sed justitia vinceretur; atque ita et homines imitantes Christum, justitia quærerent diabolum vincere, non potentia.","prev":{"citation":"De Trinitate 14.45-66","label":"14.45 to 14.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.45"},"next":{"citation":"De Trinitate 14.88-102","label":"14.88 to 14.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.88"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}