{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 16.1-21","citation":"Augustine, De Trinitate 16.1-21","ref":"16.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/16.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/16.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":285,"text":"Sed quia non soH qui cas litteras nesciunt, quibus discuntur tropi, quærunt quid dixerit Aposto- Ius, nunc in ænigmate nos videre; verum etiam qui sciunt, tamcn quod sit illud aenigma ubi nunc videnus, nosse desiderant: ex utroquc invenienda una cst sententia; et ex illo scilicet quod ait, Videmus, nunc per speculum; et ex isto quod addit, in ænigmate. Una est enhn cum tota sic dicitur, Videmus nunc per speculum in ænigmate. Proinde, quantam mihi videtur, oicut nomine speculi imaginem voluit intelligi; ita nomine aenigmatis quamvis similitudinem, tamen obscuram, ct ad perspiciendum difficilem. Cum igitur speculi et ænigmatis nomine quaecumque similitudines ab Apostolo significatæ intelligi possint, quæ accommodatæ sunt ad intelligendum Deum, co modo quo potest; nihil tamen est accommodatius quam id quod imago ejus non frustra dicitur. Nemo itaque miretur etiam in isto modo videndi qui concessus est huic vitæ, per speculum scilicet inxnigmate, laborare nos ut quomodocumque videamus. Nomen quippe hic non sonaret a:nigmatis, si esset facilitas visionis. Rt boc est grandius ænigma, ut non videamus quod non videre non possumus. Quis cmm non videt cogitationem suam? et quis videt cogitationem suam, non oculis carnalibus dico, sed ipso interiore conspectu? Quis non eam videt, ei quis eam v!Jct? Quandoquidcm cogitatio visio est animi quædam, sive adsint ea quæ oculis quoque corporalibus videantur, vel cæteris sentiantur sensibus, sive non adsint, et eorum similitudines cogitatione cernantur; sive nihil corum, sed ea cogitentur quæ nee corporalia sunt, nec corporalium simillitudines, sicut virtutes et vitia, sicut ipsa demque cogitatio cogitatur; sive ilia quæ per disciplinas traduntur liberalesque doctrinas; sive istorum omnium causas superiores atque rationes in na.. tura immutabili cog!teniur; sive etiam mala et vana, ac falsa cogitemus, vel non consenHente sensu, vel errante consensu.","prev":{"citation":"De Trinitate 10.150-163","label":"10.150 to 10.163","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.150"},"next":{"citation":"De Trinitate 16.22-49","label":"16.22 to 16.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/16.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/16.22"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}