{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 17.1-12","citation":"Augustine, De Trinitate 17.1-12","ref":"17.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/17.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/17.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":278,"text":"Ille itaque deceptor, qui fuit homini mediator ad mortem, falsoque se opponit ad vitam nomine purgationis per sacra et sacrificia sacrilega, quibus superbi seducuntur, quia nec participationem mortis nostræ habero potuit, ncc resurrectionem suæ, sim. plam quidem suam mortem ad duplam nostram potuit afferre: simplam vcro resurrectionem, in qua et sacramentum csset renovationis nostrae, et ejus quæ in fine futura est evigilationis exemplum, non utique potuit. Ille proinde qui spiritu vivus carnem suain mortuam resuscitavit, vcrus vitæ Mediator, illum spiritu mortuum et mortis mediatorem a spiritibus in se credeutiuln foras misit, ut non regnaret intrinsecus, sed forinsecus oppugnaret, nec tamen expugnarct. Cui se ipse quoque tentandum præbuit, ut ad superandas etiam tentationes ejus mediator esset, non solum per adjutorium, verum etiam per exemplum. At ille primitus ubi per omnes aditus ad interiora moliens irrepere, expulsus est, post baptisma in crc- Ino completa omni tentatione illecebrosa (Matth. iv, i 11), quia vivum spiritu, spiritu mortuus nun invasit, quoquo modo avidus mortis humanæ convertit se ad faciendam mortem quam potuit, et permissus est in illud quod ex nohis mortale vivus Mediator I acceperat. Et ubi potuit aliquid facere, ibi ex omni parte devictus est; et unde accepit exterius potestatem Dominicae carnis occidendæ, inde interior ejus potestas, qua nos tenebat, occisa est. Factum est enim ut vincula peccatorum multorum in multis mortibus, per unius unam mortem quam peccatum nullum præcesserat, solverentur. Quam propterea Dominus pro nobis indebitam reddidit, ut nobis debita non noceret. Ncquc enin jure cujusquam potestatis eX'Itus est carne, sed ipse se exuit. Nani qui posset non mori si nollet, procul dubio quia voluil mortuus cst: et idco principatus et potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eas in semetipso (Coloss.","prev":{"citation":"De Trinitate 8.154-162","label":"8.154 to 8.162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.154"},"next":{"citation":"De Trinitate 17.13-25","label":"17.13 to 17.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/17.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/17.13"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}