{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 18.1-2-15","citation":"Augustine, De Trinitate 18.1-2-15","ref":"18.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.1-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":279,"text":"Primo itaque manifestum sit, posse fieri ut sit aliquid scibile, id est, qnod scir! possit, et tamen nesciatur: illud autem fieri non posse, ut sciatur quod scibile non fuerit. Uude liquido tenendum est quod omnis res quamcumque cognoscimus, congenerat in nobis notitiam sui. Ab utroque enim notitia paritur, a cognoscente et cognito. Itaque mens cum se ipsam cognoscit, sola parens est notitiæ suæ: et cognitum j enim et cognitor ipsa 6st. Erat autem sibi ipsa noscibilis, et antequam se nosset: sed notitia sui non erat in ea, cum se ipsa non noverat. Quod ergo cognoscit se, parem sibi notitiam sui gignit: quia non miuus se novit quam est, nec alterius cssentiae est notitia cjus, non solum quia ipsa novit, sed etiam quia se ipsam, sicut supra diximus. Quid ergo de amore dicendum est, cur non eliam cum sc amat, ipsum quoque amorem sui genuisse vidcatur? Erat enim amabilis sibi, et antequam se amarct, quia potcrat se amare: sicut erat sibi noscibilis, et antequam se nosset, quia poterat se nosse. Nam si non sibi esset noscibilis, nunquam se nosse potuisset: ita si non sibi esset amabilis, nunquam se amare potuisset. Cur itaque aman- I do se non genuisse dicatur amorem suum; sicut cognoscendo se genuit notitiam suam? An eo quidcm manifeste ostenditur hoc amoris esse principium, unde procedit: ab ipsa quippe mente procedit: quæ sibi est amabilisantequam se amcl; atque ita principium cst amoris sui, quo se amat: sed idco non recte dicitur genitus ab ea, sicut notitia sui qua se novit, quia notitia jam inventum est, quod partum vel repertum dicitur, quod sæpe praecedit inquisitio eo fine quietura? Nam inquisilio est appetitus inveniendi, quod idem valet si dicas, reperiendi.","prev":{"citation":"De Trinitate 13.94-95","label":"13.94 to 13.95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/13.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/13.94"},"next":{"citation":"De Trinitate 18.16-29","label":"18.16 to 18.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.16"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}