{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 18.16-29","citation":"Augustine, De Trinitate 18.16-29","ref":"18.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":239,"text":"Quæ autem reperiuntur, quasi pariuntur: unde proli similia sunt; ubi, nisi in ipsa notitia? Ibi enim quasi expressa formantur. Nam etsi jam erant res quas quærendo invenimus, notitia tamen ipsa non erat, quam sicut prolem nascentem deputamus. Porro appetitus ille, qui est in quaerendo, procedit a quærente, et pendet quodam modo, neque requiescit fine quo intenditur, nisi id quoJ quæritur inventum quærenti copulctur. Qui appetitus, id est inquisitio, quamvis amor esse non videatur, quo id quod notum cst', amatur; hoc enim adhuc ut cognoscatur agitur: tamen ex eodcm genere quiddam est. Nam voluntas jam dici potest, quia omnis qui quaerit invenire vult; et si id quæritur quod ad notitiam pertineat, omnis qui quærit nosse vult. Quod si ardenter atque instanter vult, studere dicitur: quod maxime in assequendis atque adipiscendis quibusque doctrinis dici solet. Partum ergo mentis antecedit appetitus quidam, quo id quod nosse volumus quaerendo et inveniendo, nascitur proles ipsa notitia: ac per hoc appetitus ille quo concipitur pariturque notitia, partus et proles recte dici non potest; idemque appetitus quo inhiatur rei cognoscendæ, fit amor cognitæ, dum tenet atque amplectitur placitam prolem, id est, notitiam, gignentique conjungit. Et est quædam imago Trinitatis, ipsa mens, et notitia ejus, quod est proles ejus ac de se ipsa verbum ejus, et amor tertius, et haec tria unum atque una substantia. Nee minor proles, dum tantam se novit mens quanta est: nec minor amor, dum tantum se diligit quantum novit ct quanta est.","prev":{"citation":"De Trinitate 18.1-2-15","label":"18.1 to 18.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.1-2"},"next":{"citation":"De Trinitate 5.1-5-15","label":"5.1 to 5.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.1-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.1-5"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}