{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 18.29-47","citation":"Augustine, De Trinitate 18.29-47","ref":"18.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":282,"text":"CAPUT XV. - 20. Superbi putantes se propria virtute posse purgari ad videndum Deum. Sunt autem quidam qui se putant ad contemplandum Deum ct inhxrendum Dea virtute propria posse purgari: quos. ipsa superbia maxime maculat. Nullum enim vitium est cui magis divina lege resistatur, et in quod majus accipiat I dominandi jus ille superbissimus spiritus, ad ima mediator, ad summa interclusor: nisi occulte insidians alia via devitetur; aut per populum deficientem, quod interpretatur Amalcc, aperte sæviens, et ad terram promissionis rcpugnando transitum negans, pcr crucem Domini quæ Moysi manibus extensis est præfigurata, supctelur ( Exod. XVII, 8-16). Hinc enim purgationem sibi isti virtute pro. pria pollicentur, quia nonnulli eorum potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere, et lucem incommutabilis veritatis quantulacumque ex parte contingere: quod christianos multos ex fide interim sola viventes, nondum potuisse derident. Sed quid prodest superbienti, ct ob hoc erubescenti lignum conscendere, de longinquo prospicere patriam transmarinam? Aut quid obest humili de tanto intervallo non eam videre, in illo ligno ad eam venicnti, quo dedignatur ille portari?. CAPUT XVI. — 21. Philosophi veteres de resurrectione ac rebus futuris non consulendi. Hi etiam resurrectionem carnis nos credere reprehendurit, sibique potius etiam de his rebus credi volunt. Quasi vero, quia praecelsam incommutabilemque substantiam per illa quæ facta sunt intelligere potuerunt (Rom. I, 20), proplerca de conversione rerum mutabilium, aut de contexto sacculorum ordine consulendi sint. Numquid enim quia verissime disputant, et documentis certissimis persuadent, æternis rationibus omnia temporalia fieri, propterea potuerunt in ipsis rationibus perSpicere, vel ex ipsis colligere quot sint animalium genera, quai semina singulorum in exordiis, qui Inodus in incrementis, qui numeri per conceptus, per ortus, per ætates, per occnsus, qui motus in appetendis quæ secundum naturam sun!, fugiendisque con- Irariis?","prev":{"citation":"De Trinitate 18.12-28","label":"18.12 to 18.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.12"},"next":{"citation":"De Trinitate 18.48-62","label":"18.48 to 18.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.48"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}