{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 19","citation":"Augustine, De Trinitate 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":410,"text":"Exceptis igitur illis, quæ usitatissimo transcursu temporum in rerum naturæ ordine corporaliter fiunt, sicuti sunt ortus occasusque siderum, generationes et mortes animalium, seminum et germinum innumerabiles diversitates, nebulæ et nubes, nives et pluviæ, fulgura et tonitrua, fulmina et grandines, venti et ignes, frigus et aestus, et omnia talia: exceptis etiam illis quæ in eodem ordine rara sunt, sicut defectus luminum, et species inusitatæ siderum, et monstra, et terrx motus, et similia: exceptis ergo istis omnibus, quorum quidem prima et summa causa non est nisi voluntas Dei: unde et in Psalmo, cum quædam hujus generis essent commemorata, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis; ne qnis-ea vel fortuitu, vel causis tantummodo corporalibus, vel etiam spiritualibus, t.unen præter voluntatem De! existentibus agi crederet, continuo subjecit, Quæ faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII, 8): CAPUT X. — Quot modis creatura assumitur ad significandum. Eucharistia. Sed his, ut dicere coepcram, exceptis, alia sunt ilia quoe quamvis ex eadem materia corporali, ad aHquid tamen divinitus annuntiandutn nostris sensibus admoventur, quæ proprie miracula et signa dicuntur, nec in omnibus quae nobis a Domino Dco annuntiantur, ipsius Dci persona suscipitur. Cum autem suscipitur, aliquando in angelo demonbtratur, aliquando in ea specie quæ non est quod angelus, quamvis per angelum disposita ministretur: rursus cum in ea specie suscipitor quæ non est quod angelus, aliquando jam erat ipsum corpus, et ad hoc demonstrandum in aliquam mutationem assumitur; aliquando ad hoc exoritur, et re peracta rursus absumitur. Sicut etiam cum homines annuntiant, aliquando ex sua persona verba Dei loquuntur, sicuti cum præmittitur, Dixit Dominus; aut, Hæc dicit Dominus (Jerem. xxxi, 1, 2); aut talc aliquid: aliquando autem nibil tale praemittentes, ipsam Dei personam in se suscipiunt, sicuti est, Intellectum tibi dabo, et constituam te in via qua ingredieris (Psal. xxxi, 8). Sic non so!um in dictis, verum etiam in factis, Dei persona significanda imponitur prophetæ, ut eam gerat in ministerio prophetix; sicut ejus personam gerebat qui vestimentum suum divisit in duodecim partes, et ex eis deccm servo regis Salolnonis dedit, regi futuro Israel (III Reg. xi, 30, 31): aliquando etiam res quae non erat quod propheta, et erat jam in terrenis rebus, in hujusmodi significationem assumpta est; sicut somnio viso Jacob cvigilans fecit de lapide, quem dormiens habebat ad caput (Gen. XXVIII, 18): aliquando ad hoc fit eadem species, vel aliquantulum mansura, sicut potuit serpens ille æneus exaltatus in eremo (Num. xxi, 9), sicut possunt et litterae; vel peracto ministeric transitura, sicut panis ad hoc factus in accipiendo Sacramento consumitur.","prev":{"citation":"De Trinitate 18","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18"},"next":{"citation":"De Trinitate 20","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/20"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}