{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 2.1-3-17","citation":"Augustine, De Trinitate 2.1-3-17","ref":"2.1-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.1-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.1-3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":293,"text":"In quo superioris libri quaestio, quae dilata fuerat, explicatur; quod videlicet Deus Pater qui genuit Filium virtutem et apientiam, non solwn sit virtutis et sapientiæ Pater, sed etiam ipse virtus et sapientia: similiter et Spiritus sanctus. Nec tamen tres esse virLuLes aut tres sapientias, sed unam virtutem et unam sapientiam, sicut unum Deum et unam essentiam osteuditur. Deinde quæritur quomodo dicatur in Deo, a Latinis una essentia, tres personae; a Græcis, una essentia, tres substantae vel hypostases: et utrumque elocutionis necessitate dici monstratur, ut ne omnino taceremus interrogai quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et spiritum sanctum. CAPUT PRIMUM. — i. Redi' ad quæstionem, an quælibet Trinitatis persona per se sit sapientia. Quam dificile, quave ratione solvatur quæstio proposita. Jam nunc quaeramus diligentius, quantum daL Deus, quod paulo ante distulimus: Utrum et singula quæque in Trinitate persona possit et per se ipsam non cum cæteris duabus dici Deus, aut magnus, aut sapi ens, aut verus, aut omnipotens, aut justus, et si quid aliud dici de Deo potest, non relative, sed ad se ipsum; an vero non dicantur ista, nisi cum Trinitas intelligitur. Hoc enim quæstionem facit, quia scriptum cst, Christum Dei virtutem. et Dei sapientiam (I Cor. I, 21): utrum ita sit pater sapientiæ atque virtutis suæ, ut hac sapientia sapiens sit quam genuit, et hac virtute potens quam genuit; ct quia semper potens et sapiens, semper genuit virtutem et sapientiam. Dixeramus enim si ita est, cur non et magnitudinis suæ pater sit qua magnus cst, et bonitatis qua bonus, et justitiæ qua justus, et alia si qua sunt? Aut si hæc omnia pluribus vocabulis in cadem sapientia et virtute intelliguntur, ut ea sit magnitudo quae virtus, ea bonitas quæ sapientia, et ea rursus sapientia quae virtus, sicu.","prev":{"citation":"De Trinitate 12","label":"Book 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12"},"next":{"citation":"De Trinitate 2.18-35","label":"2.18 to 2.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.18"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}