{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 2.129-149","citation":"Augustine, De Trinitate 2.129-149","ref":"2.129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.129.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":276,"text":"filius autem latine dicitur, sed infilius ut dicatur non admittit loquendi consuetudo. Nihil tamen intellectui demitur, si dicatur non filius; quemadmodum ctiam si dicatur non genitus, pro eo quod dicitur ingenitus, nihilaliud dicitur. Sic cnim et vicinus et amicus relative dicuntur, nec tamen potest invicinus dici quomodo dicitur inimicus. Quamobrem non est in rebus considerandum quid vel sinat vel non sinat dici usus sermonis nostri, sed quis rerum ipsarum intellectus cluccat. Non ergo jam dicamus ingenitum, quamvis dici latine possit; sed pro eo dicamus non genitum, quod tantum valct. Num ergo aliud dicimus quam non lilium? Negativa porro ista particula non id efficit, ut qnod sinc illa relative dicitur, cadum præposita substantialiter dicatur; sed id tantum negatur, quod sinc illa aiebatur, sicut in caeteris praedicamentis. Yelul cum dicimus, Homo est, substantiam designamus. Qu ergo dicit, Non homo est, non aliud genus praedicamenti enuntiat, sed tantum illud negat. Sicut ergo secundum substantiam aio, Homo est: sic secundum substantiam nego, cum dico, Non homo est. Et cum quæritur, quantus sit; et aio, Quadrupedalis est, id est, quatuor pedum, secundum quantitatem ain: qui dicit, Non quadrupedalis est, sccundum quantitatem negate Candidus est, secundum qualitatem aio: Non candidus est, secundum qualitatem nego. Propinquus est, secundum relativum aio: Non propinquus est, secundum relativum nego. Secundum situm aio, cuin dico, Jacet: secundum silum nego, cum dico, Non jacet. Secundum habitum aio, cum dico, Armatus est: seeundum habitum nego, cum dico, Non armatus est. Tantumdem autem valet si dicam, Inermis est. Secundum tempus aio, cum dico, Hesternus est: secundum tempus nego, cum dico, Non hesternus est. Et cum dico, Romæ est, secundum locum aio: et secundum locum nego, cum dico, Non Romæ est.","prev":{"citation":"De Trinitate 2.105-128","label":"2.105 to 2.128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.105"},"next":{"citation":"De Trinitate 2.150-172","label":"2.150 to 2.172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.150"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}