{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 2.46-69","citation":"Augustine, De Trinitate 2.46-69","ref":"2.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.46.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":306,"text":"Quibus respondemus: Si quidquid de Deo dicitur, secundum substantiam dicitur; ergo quod dictum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30), secundum substanlinm dicium est. Una est igitur substantia Patris et Filii. Aut si hoc non secundum substantiam dictum est, dicilur ergo aliquid de Deo non secundum substantiam; et ideo jam non cogimur secundum substantiam intelligere ingenitum et genitum. Item dictum est de Filio, Noa rapinam arbitratus eat esse æquali. Deo (Phiilipp. it, 6): quaerimus secundum quid æqualis. Si enim non secundum substantiam dicitur æqualis, admittant ut dicatur aliquid de Deo, non secundum substantiam: admittant ergo non secundum substantiam dici ingenitum et genitum. Quod si propterea non admittunt, quia omnia de Deo secundum substantiam dici volunt, secundum substantiam Filius aequalis est Patri. CAPUT IV. — 5. Accidens arguit semper aliquam rei mutationem. Accidens autem non solet dici, nisi quod aliqua mutatione ejus rei cui accidit ainitti potest. Nam etsi quædam dicuntur accidentia inseparabilia, quae graece appellantur ἀχώριστα, sicut est plumae corvi color niger; amittit eum tamen, non quidem quamdiu pluma est, sed quia non semper est pluma. Quapropter ipsa materies mutabilis est, et ex co quod desinit esse illud animal vel illa pluma, totumque illud corpus in terram mutatur et vertiiur, amittit ulique.eliam illum colorem. Quamvis et accidens quod separabile dicitur, non separatione, sed mutatione amillatur; sicuti est capillis bominum IIi. gritudo. quoniam dum capilli sunt possunt albescere, scparabile accidens dicitur: sed diligenter intuentibus satis apparet, Bon separatione quasi emigrare aliqnid a capite dum canescit, ut nigritudo inde candore succedente discedat et aliquo eat, sed illam qualiialem coloris ibi verti atque mutari. Nihil itaque accidens in Deo, quia nihil mutabile aut amissibile. Quod si et illud dici accidens placet, quod licet non amittatur, minuitur tamen vel augetur, sicuti est animæ vita: nam et quamdiu anima est, tamdiu vivit, et quia semper anima est, semper vivit;","prev":{"citation":"De Trinitate 2.25-45","label":"2.25 to 2.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.25"},"next":{"citation":"De Trinitate 2.70-89","label":"2.70 to 2.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.70"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}