{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 20","citation":"Augustine, De Trinitate 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":420,"text":"Sed quia haec bominibus nota sunt, quia per homines fiunt, honorem tanquam religiosa possunt habere, stuporem tanquam mira non possunt. Itaque iila quæ per Angelos fiunt, quo difficiliora et ignotiora, co mirabiliora sunt nobis: illis autem tanquam sur actiones notae atque faciles. Loquitur ex persona Dei angelus homini, dicens, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; cum Scriptura praedixisset, Visus eat ei angelus Domini (Exod. III, 6, 2): loquitur et homo ex persona Domini, dicens, Audi, populus meut, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi; Deus Deus tuus ego sum ( Psa!. LXXX, 9, 14). Assum. pia est virga ad significationem, et in serpentem angelica facultate mutata est (Exod. VII, 10): quæ facultas cum desit homini, assumptus est tamen et ab homine lapis ad talem aliquam significationem (Gen. XXVIII, 48). Inter factum angeli et factum hominisplurimum distat: illud et mirandum et intelligendum est, hoc autem tantummodo intelligendum. Quod ex utroque intelligitur, fortassis unum est; at illa ex quibus iutelligitur, diversa sunt: tanquam si nomen Domini et auro et atramento scribatur; illud est pretiosius, illud vilius; quod tamen in utroque significatur, idipsum est,Et quamvis idem significaverit ex virga Moysi serpens, quod lapis Jacob; melius tamen aliquid lapis Jacob, quam serpentes magorum. Nam sicut uncLio lapidis Christum in carne, in qua unctus est oleo exsultationis prae participibus suis (Psal. XLIV, 8); ita virga Moysi conversa in serpentem, ipsum Christum factum obedientem usque ad mortem crucis (Philipp. ii, 8). Unde ait, Sicut exaltavit Moyses serpentem iu eremo; sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam (Joan. III, 14, 15): sicut intuentes illum serpentem exaltatum in cremo, serpentum morsibus non peribant. Vetus enim homo noster confixus ast cruci cum illo, ut evacuaretur corpus peccati ( Rom. VI, 6). Per serpea. tem enim intelligitur mors, quae facta est a serpente in paradiso (Gen. m), modo locutionis per efficientem id quod efficitur demonstrante. Ergo virga in serpentem, Christus in mortem: et serpens rursus in virgam, Christus in resurrectionem totus cum corpore suo, quod est Ecclesia (Coloss. I, 24), quod in fine temporis erit, quem serpentis cauda significat, quam Moyses tenuit, ut rediret in virgam (Exod. IV, 4). Serpentes autem magorum tanquam mortui saeculi, nisi credentes in Christum tanquam devorati in corpus ejus intraverint, resurgere in illo non poterunt (ld. VII, 12). Lapis ergo Jacob, ut dixi, melius aliquid significavit quati serpentes magorum: at enim factum magorum multo mirabilius. V crum hæc ita non præjudicant rebus intelligendis, tanquam si hominis nomen scribatur aurot et Dei atramento.","prev":{"citation":"De Trinitate 19","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/19"},"next":{"citation":"De Trinitate 21.1-12","label":"21.1 to 21.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/21.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}