{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 21.31-42","citation":"Augustine, De Trinitate 21.31-42","ref":"21.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/21.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/21.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/21.31.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":207,"text":"Sic enim dicit: Ad quem autem Angelorum dixit aliquando: Sede ad dexteram meam, quo usque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt ministri spiritus, ad ministrationem missi, propter eos qui futuri sunt hæreditate possidere salutem (Hebr. I, 13, 14)? Hinc ostendit illa omnia non solum per Angelos facta, sed etiam propter nos facta, id est, propter populum Dei, cui promittitur hæreditas vitæ æternæ. Sicut ad Corinthios etiam scriptum est: Omnia hæc in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis sæculorum obvenit (I Cor. x, 11). Deinde quia tunc per Angelos, nunc autem per Filium sermo factus est, consequenter aperteque demonstrans: Propterea, inquit, abundantius oportet attendere nos ea quæ audivimus, ne forte defluamus: si enim qui per Angelos dictus eat, sermo factus ese firmus, et omnis prævaricatio et inobedientia justam accepit mercedis retributionem; quomodo nos effugiemus, tantam negligentes salutem? Et quasi quæreres quam salutem, ut ostenderet se de Novo Testamento jam dicere, id est, sermone qui non per Angelos, sed per Dominum factus est: Quæ cum initium accepisset, inquit, ut enarraretur per Dominum, ab iis qui audi,.. runt, in noa confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti divisionibus secundum suam voluntatem (Hebr. II, 1-4).","prev":{"citation":"De Trinitate 21.13-30","label":"21.13 to 21.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/21.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/21.13"},"next":{"citation":"De Trinitate 23","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/23"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}