{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 22.44-73","citation":"Augustine, De Trinitate 22.44-73","ref":"22.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/22.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/22.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/22.44.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":299,"text":"Propter hoc, sicut nostra scientia illi scientiae Dei. sic et nostrum verbum quod nascitur de nostra scientia. dissimile est illi Verbo Dei quod natum est de Patris essentia. Tale est autem ac si ciicerem, De Patris scientia, de Patris sapientia; vel, quod est expressius, Dc Patre scientia, de Patre sapientia. CAPUT XIV. — 23. Verbum Le; per omnia æquale Patri de quo est. Verbum ergo Dci Pa:r!s unigenitus Filius, per omma Patri similis et a:qua!is, Deus de Deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de essentia; est hoc nmnino qnod Pater, nou tamrn Pater; quia iste F!!!ns, ilia Pater. Ac per - hoc novit omnia quæ novit Pater: sed ei nosse de Pa:re est, sicut esse. Nosse enim et esse ibi unum est1. Et ideo Patri sicut esse non est a Filio. ita ncc nosse. Proinde tanquam se ipsum dicens Pater genuit Verbum sibi æquale per omma. Non cnim se ipsum integre perfecteque dixisset, si aliquid minus aut amplius esset in ejus Verbo quam in ipso. Ibi summe illud agnoscitur, Est, est; Non, non (Matth. v, 37). Et ideo Verbum hoc vere veritas est: qoon'a!n quidquid est in ea scientia de qu? genitum est. et in ipso est; qcod autem in ea non est, nec in ipso est. Et falsum habere aliquid hoc Verbum nunquam potest: quia immutabiliter sic se habet, ut se habet de quo est. Non enim potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. v, i9). Potenter hoc non potest, nec est infirmitas ista, sed firmitas, qua falsa esse non potest vcritas. Novi* ilaque omnia Deus Pater in se ipso, novit in Filio: sed in se ipso tanquam se ipsum, in Filio tanquam Verbnm suum, quod est de his omnibus quæ sunt in se ipso.","prev":{"citation":"De Trinitate 22.18-43","label":"22.18 to 22.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/22.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/22.18"},"next":{"citation":"De Trinitate 22.74-91","label":"22.74 to 22.91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/22.74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/22.74"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}