{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 26.25-46","citation":"Augustine, De Trinitate 26.25-46","ref":"26.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":308,"text":"Non qttia ille major est, ille minor: sed quia ille Pater, ille Filius; ille genitor, ille genitus; ille a quo est qui mittitur, ille qui est ab eo qui mittit. Filius enim a Patre est, non Pater a Filio. Secundum hoc jam potest intelligi, non tantum idco dici missus Filius quia Verbum caro factum est ( Id. I, 3, 18, 14), sed ideo missus ut Verbum caro fieret, ct per præsentiam corporalem illa quae scripta sunt operarctur; id est, ut non tantum homo missus intelligatur quod Verbum factum cst', sed et Verbum missum ut homo fieret: quia non secundum imparcm potestatem vel substantiam vel aliquid quod in eo Patri non sit æquale missus est; sed secundum id quod Filius a Patre est, non Pater a Filio. Verbum enim Patris est Filius, quod et Sapientia ejus dicitur. Quid ergo mirum si mittitur, non quia inæqualis est Patri, sed quia est manatio quædam claritatis omnipotentis Dei sincera 3? Ibi autem quod manat et dc quo manat unius ejusdemque substantiæ est. Neque enim sicut aqua de foramine terræ aut lapidis manat; sed sicut lux de luce. Nam quod dictum cst, Candor est enim lucis æternæ; quid aliud dictum est, qnam, Lux est lucis æternae? Candor quippe lucis, quid nisi lux est? Et ideo coæterna luci, de qua lux est. Maluit autem dicere. Candor lucis, quam, Lux lucis; ne obscurior putaretur ista quæ manat quam illa de qua manat. Cum enim auditur candor ejus esse ista, facilius est ut per hanc lucere illa, quam hæc minus lucere credatur. Sed quia cavendum nun erat, ne minor lux illa putaretur quæ istam genuit ( hoc enim nullus unquam hæreticus ausus est dicere, nec credendum est aliquem ausurunm), illi cogitationi occurrit Scriptura, qua posset videri obscurior lux ista quæ manat, quam illa de qua nianat: quam suspicionem tulit, cum ait, Candor eat itlius, id est, lucis aeternae;","prev":{"citation":"De Trinitate 26.1-24","label":"26.1 to 26.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 26.47-68","label":"26.47 to 26.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26.47"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}