{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 29.1-26","citation":"Augustine, De Trinitate 29.1-26","ref":"29.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/29.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/29.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":282,"text":"Sicut ergo Pater genuit, Filius genitus est: ita Pater misit, Filius missus est. Sed quemadmoduM qui genuit et qui genilus est, ita et qui misit et qui missus est unum sunt; quia Patcr et Filius unum sunt (Id. x, 50). Ita eUam Spiritus sanctus unum cum eis cst; quia haec tria unum sunt. Sicut enim natum esse est Filio, a Patre esse; ita mitti est Filio, cognosci qnod ab illo sit. Et sicut Spiritui sancto donum Dei esse, cst a Patre procedere; ita mitti, est cognosci quia ab illo procedat*. Nec possumus dicere quod Spiritus sanctus et a Filio non procedat: neque enim frustra idem Spiritus et Palris et Filii Spiritus dicitur. Nec vidoo quid aliud significare volu rit, cum sufflans in faciem discipulorum a ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. xx, 22). Neque enim flatus ille corporeus, cum sensu corporaliter tangendi procedens ex corpore, substantia Spiritus sancti fuit; sed demonstratio per congruam significationem. non tantum a Patre, sed et a Filio procedere Spiritum sanctum. Quis enim dementissimus dixerit, alium fuisse Spiritum'quem sumans dedit, et alium quem post ascensionem suam misit (Act. II, 1-4)? Unus cnim est Spiritus Dei, Spiritus Patris et Filii, Spiritus sanctus, qui operatur omnia in omnibus (I Cur. XII, 6). Sed quod bis datus est, dispensatio certe significationis fuit, de qua suo loco, quantum Dominus dederit, disseremus. Quod ergo ait Dominus: Quem ego mittam vobis a Patre (Joan. xv, 26), ostendit Spiritum et Patris et Filii. Quia etiam cum dixisset: Quem mittet Pater, addidit, in nomine meo (Id. xiv, 26); non tamen dixit: Quem mittet Pater a me: quemadmodum dixit: Quem ego mittam vobis a Patre: videlicclostendens quod totiusdivinitatis, vel,si melius dicilur,deitalis, principium Pater est.","prev":{"citation":"De Trinitate 26.88-91","label":"26.88 to 26.91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/26.88"},"next":{"citation":"De Trinitate 29.27-41","label":"29.27 to 29.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/29.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/29.27"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}