{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 29.27-41","citation":"Augustine, De Trinitate 29.27-41","ref":"29.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/29.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/29.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/29.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":257,"text":"Qui ergo a Patre procedit et Filio, ad eum refertur a quo Datus est Filius. Et quod dicit evangelista: Spiritus nondum erat datus, quia Jesu nondum erat glorificatus (Id. VII, 39): quomodo intelligitur, nisi quia certa illa Spiritus sancti datio vel missio post clarificationem Christi futura erat, qualis nunquam antea fuerat?Neque enim antea nulla erat, sed talis non fuerat. Si enim antea Spiritus sanctus non dabatur, quo impleti Prophetae locuti sunt? cum aperte Scriptura dicat, et multis locis ostendat, Spiritu sancto eos locutos fuisse:cum et de Joanne Baptista dictum sit, Spiritu sancto replebitur jam inde ab utero matris suæ: et Spiritu sancto repletus Zacharias invenitur pater cjus, ut de illo tal.a diceret; et Spiritu sancto Maria, ut talia de Domino quem gestabat utero, prædicaret (Luc. I, 15, 41-79); Spiritu sancto Simeon et Anna, ut magnitudinum Christi parvuli agnoscerent (Id. II, 25-38): quomodo ergo Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus; nisi quia illa datio, vel donatio, vel missio Spiritus sancti habitura erat quamdam proprietatem suam in ipso adventu, qualis antea nunquam fuit? Nusquam enim legimus, linguis quas non noverant homines locutos, veniente in se Spiritu sancto, sicut tunc factum est, cum oporteret ejus adventum signis sensibilibus demonstrari, ut ostenderetur totum orbem terrarum atque omnes gentes in linguis variis constitutas, credituras in Christum per donum Spiritus sancti; ut impleretur quod in Psalmo canitur, Non sunt loquelce neque sermones, quorum non audiantur voces eorum; in omnem terram exivit sonus eo. rum, et in fines orbis terræ verba eorum ( Psat. XVIII, 4, 5).","prev":{"citation":"De Trinitate 29.1-26","label":"29.1 to 29.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/29.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 30","label":"Book 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/30"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}