{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 3.1-3-16","citation":"Augustine, De Trinitate 3.1-3-16","ref":"3.1-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.1-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.1-3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":316,"text":"Trinitatis lmago quædam monstratur etiam In exteriore homine: primo quidem in his quæ cernuntur extrinsecus; ex corpore scilicet quod videtur, et forma quæ inde in acie cernenlis imprimitur, et utrumque copulantis intentione voluntalis: tametsi bac tria neque inter se æqualia siut, neque unius substantiae. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt, vclut introducta observatur altera trinitas, seu tria quaedam unius substantiæ; imaginatio corporis qu:c in memoria est, et inde informatio cum ad eam convertitur acies cogitantis, et utrumque conjungens intentio voluntatis: quæ nimiruin altera trinitas ad exteriorem quoque hominem pertinere diciLur quod de corporibus illata sil, quae sentiuntur extrinsecus. CAPUT PRIMUM. — 1. Vestigium Tiinitatis eliam in exteriore homine. Ncmini dubium est, sicut interiorem hominem intelligentia, sic exteriorem sensu corporis præditum. Nitamur igilur, si possumus, in hoc quoque exteriore indagare qualecumque vestigium Trinitatis, non quia ct ipse eodem modo sit imago Dei. Manifesta est quippe apostolica sententia, quæ interiorem hominem renovari in Dei ngnilionc I (Coloss. III, 10) declacat secundum imaginem ejus qui creavit cum: cum et alio loco dicit, Et si exterior homo noster corrumpitur, tamen interior renovatur de die in diem (II Cor. iv, 16). In hoc ergo qui corrumpitur, quæramus, quemadmodum possumus, quamdam Trinitatis effigiem, et si non expressiorem, tamen fortassis ad dignoscendum faciliorem. Neque enim frustra et iste homo dicitur, nisi quia inest ei nonnulla interioris simililudo. Et illo ipso ordine conditionis nostræquo mortalesatquc carnales effecti sumus, facilius et quasi familiarius visibilia quam intelligibilia pertractamus: cuin ista sint exterius, illa interius, ct ista sensu corporis sentiamus, illa mente intelligamus; nosque ipsi anim non sensibiles simus, id est, corpora, sed intelligibiles, quoniam vita sumus: tamen, ut dixi, tanta facta est in corporibus consuetudo, et ita in hæc miro modo relabens foras se nostra projecit intentio, ut cum ab incerto corporum ablata fuerit, ut in spiritum multocertiore ac slabiliore cognitione figatur, refugiat ad ista, et ibi appetat requiem unde traxit infirmitatem.","prev":{"citation":"De Trinitate 46.61-70","label":"46.61 to 46.70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/46.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/46.61"},"next":{"citation":"De Trinitate 3.17-2-37","label":"3.17 to 3.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.17-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.17-2"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}