{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 3.170-196","citation":"Augustine, De Trinitate 3.170-196","ref":"3.170","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.170","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.170.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":291,"text":"I, 24). Et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere invenitur resurrectio corporis Domini, quia discipulis ait: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Lue. XXIV, 30). Et unas ex discipulis etiam cicatrices ejus contrectans, exclamavit dicens, Dominus meus, et Deus meus (Joan. xx, 28)! Et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in ea quod suos exhortans dixerat: Capillus capili. vestri non peribit (Luc. xxi, 48). Unde enim primo, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum; et unde antequam ascendat ad Patrem a discipuliS tangitur, nisi quia illic insinuabatur interioris hominis sacramentum, hic præbebatur exterioris exemplum? An forte quisquam ita est absurdus atque aversus a vero, ut audeat dicere a viris eum tactum antequarrr ascenderet; a mulieribus autem, cum ascendisset? Propter hou exemplum futurae nostræ resurrectionis in corpore, quod præcessit in Domino, dicit Apostolus: Initium Christus, deinde qui sunt Christi (I Cor. xv, 23). De corporis enim resurrectione illo loco agebatur, propter quam etiam dicit: Transfiguravit corpus humilitatis nostræ conforme corpori glorice suae ( Philipp. III, 21). Una ergo mors nostri Salvatoris duabus mortibus nostris saluti fuit. Et una ejus resurrectio duas nohis resurrectiones prestitit, cum corpus ejus in utraqne re, id est, et in morte et in resurrectione, et sacramento interioris hominis nostri, et exemplo exterioris, medicinali quadam convenientia ministratum est. CAPUT IV. — 7. Ratio simpli ad duplum ex perfectione senarii numeri. Senarii perfectio in Scripturis commendata. Annus senario numero pollet. Hæc autem ratio simpli ad duplum oritur quidem a ternario numero; unum quippe ad duo, tria sunt: sed hoc totum quod dixi, ad senarium pervenit; unum enim et duo et tria sex fiunt. Qui numerus propterea perfectus dicitur quia partibus suis completur: habet enim illas tres, sextam, tertiam, dimidiam;","prev":{"citation":"De Trinitate 3.146-169","label":"3.146 to 3.169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.146"},"next":{"citation":"De Trinitate 3.197-218","label":"3.197 to 3.218","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/3.197"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}