{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 4.150-163","citation":"Augustine, De Trinitate 4.150-163","ref":"4.150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.150.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":279,"text":"sed illum gui et babet quaecumque vult bona, et nulla vult mala, ex his duobus quibus beata vita perficitur, quando utrumque non datur, id eligatur potius, unde magis a beata vita receditur (Iongius quippe ab illa est quicumque adipiscitur male concupita, quam qui non adipiscitur concupita ); cum palius eligi debuerit voluntas bona, atque præponi etiam non adepta quae appetit? Pr9pinquat enim beato, qui bene vult quaecumque vult, et quae adepms cum fuerit beatus erit. Et utique non mala, sed bona beatum faciunt, quando faciunt: quorum bonorum habet aliquid jam, idque non parvi æstimandum, eam ipsam scilicet voluntatem bonam qui de, bonis quorum capax est humana natura, non de ullius maIi perpetratione vel adeptione gaudere desiderat; et bona, qualia et in hac misera vita esse possunt, prudenti, temperanti, forti, et justa mente sectatur, et quantum datur assequitur; ut etiam in malis sit bonus, et linitis malis omnibus atque impletis bonis omnibus sit beatus: CAPUT VII. — 10. Fides necessaria, ut aliquando ait homo beatu., quod nonnisi in jutura vita consequetur. Philosophorum superborum ridenda et miseranda beatitudo. Ac per boc in ista mortali vita erroribus ærum- Disque plenissima, præcipue fides est necessaria, qua in Deum creditur. Non enim quaecumque bona, maximeque illa quibus quisque fit bonus, et illa qnibus fiet beatus, unde nisi a Deo in hominem veniant, et homini accedant, inveniri potest. Cum autem ex hac vita ab eo qui in his miseriis fidelis et bonus eat, ventum fuerit ad beatam, tunc erit vcre quod nunc esse nullo modo potest, ut sic bono vivat quomodo vult. Non enim volet male vivere in illa felicitate, aut volet aliquid quod decrit, aut decrit quod voluent. Quidquid atnabitur, adcrit: nee desiderabitur quod non aderit.","prev":{"citation":"De Trinitate 4.134-149","label":"4.134 to 4.149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.134"},"next":{"citation":"De Trinitate 4.164-181","label":"4.164 to 4.181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.164"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}