{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 4.182-206","citation":"Augustine, De Trinitate 4.182-206","ref":"4.182","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.182","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.182.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":284,"text":"Quamvis enim per fortitudinem sit paratus excipere, et æquo ferre animo quidquid adversitatis acciderit; mavult tamen ut non accidat, et si possit facit; atque ita paratus est in utrumque, ut quantum in ipso est altcrum optet, alterum vitet, et si quod vitai, incurrerit, ideo volens ferat, quia fieri non potuit quod volcbat. Ne opprimatur ergo sustinet: sed premi nollet. Quomodo ergo vivit ut vult? An quia volens furtis est ad ferenda quae nollet illata? Ideo igitur id vult quod potest, quoniam quod vult non potest. Hæc est tota, utrum ridenda, an potius miseranda, superborum beatitudo mortalium, gloriantium se vivere ut volunt, quia volentes patienter ferunt quæ accidere sibi nolunt. Hoc est enim, aiunt, quod sapienter dixit Terentius, Quoniam non potest a.id Ueri quod vis, Id velis qUod Andreia, i, 5, 6. possis 9, (In act. scen, vers. ) Commode hoc dictum esse, quis negat? Sed consilium est datum misero, ne esset miserior. Beato autem, quales se esse omnes volunt, non recte ntc vere dicitur, Non potest fieri quod vis. Si enim beatus est, quidquid vult Geri potest; quia non vult quod fieri non potest. Sed non est mortalitatis hujus hæc vita, nec erit nisi quando et immortalitas erit. Quæ si nullo modo dari homini posset, frustra etiam beatitudo quæreretur; quia sine immortalitate non potest esse. CAPUT VIII. - 11. Beatitudo sine immortalitate non potest esse. Cum ergo beati esse omnes homines velint, si vere volunt,proiecto et esse immortales volunt: aliter enim beati esse non possent. Denique et de immortalitate interrogati, sicut et de bealiLudine, omnes eam se velle respondent. Sed qualiscumque beatitudo, quæ potius vocetur quam sit, in hac vita quaeritur, imo vero fingitur, dum immortalitas desperatur, sine qua vera beatitudo esse non potest.","prev":{"citation":"De Trinitate 4.164-181","label":"4.164 to 4.181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.164"},"next":{"citation":"De Trinitate 4.207-222","label":"4.207 to 4.222","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.207"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}