{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 4.241-256","citation":"Augustine, De Trinitate 4.241-256","ref":"4.241","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.241","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.241.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":278,"text":"20). Fides autem ista totum hominem immorta!cm futurum, qui utique constat ex anima et corpore, et ob hoc vere beatum, non argumentatione humana, sed divina auctoritatepromittit. Et ideo cum dictum esset in Evangelio, quod Jesus dederit potestatem folios Dei fieri ii, qui eum receperunt; et quid sit recepisse eum, breviter fuisset expositum, dicendo, Credentibus ill nomine ejus; quoque modo filii Dei fierent, esset adjunctum, Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt: ne ista hominum qnam videmus et gestamus infirmitas tantam exce!lentiam desperaret, illico annexum est, Et Verbum caro factum eat, et habitavit in nobis (Joan. I, 12-14); ut a rontrario suaderetur quod incredibile videbatur. Si enim natura Dci Filius propter filios hominum misericordia factus est hominis filius; hoc est enim, Verbum caro factum est, et habitavit ill nobis hominibcs: quanto est credibilius, natura filios hominis gratia Dei filios Dei fieri, et habitare in Dco, in quo solo et de quo solo esse possunt beati part!c!pes immortalitatis ejus effecti; propter quod persuadendum Dei Filius particeps nostrae mortalitatis effectus est? CAPUT X. — i5. Incarnatione Verbi convenientior non fuit modus alius liberandi hominis a mortalitatis miseria. Merita quæ dicuntur nostra, dona Mn< Dei. Eos itaque qui dicunt, Itane defuit Deo modus alus quo liberaret homines a miseria mortalitatis hujus ut unigenitum Filium Deum sibi coæternum, hom!nem fieri vellet, induendo humanam animam et carnem, mortalemque factum mortem perpeti? parum est sic refellere, ut istum modum quo nos per Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum Deus liberare dignatur, asseramus bonum et divinæ congruum dignitati: verum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cujus pote.","prev":{"citation":"De Trinitate 4.223-240","label":"4.223 to 4.240","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.223"},"next":{"citation":"De Trinitate 4.257-261","label":"4.257 to 4.261","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.257"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}