{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 4.33-47","citation":"Augustine, De Trinitate 4.33-47","ref":"4.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.33.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":281,"text":"nec ad ullum omnino sensum corporis, quoniam cordis est res ista, non corporis; nec foris est a nobis, sed in intimis nobis I; nec eam quisquam hominum videt in alio, sed unusquisque in semetipso, Dcnique potest et simulatione confiugi, et putari esse in quo non est. Suam igitur quisque fidem apud se ipsum videt: in altero autem credit esse eam, non videl; et anto firmius credit, quanto fructus ejus magis novit, quos operari solct fides per dilectionem (Galal. v, 6). Quamobrem omnibus de quibus Evangelista subjungit et dicit, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iia qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis. neque ex voluntate viri, aed ex Deo nati sunt, fides ista communis est: non sicut aliqua corporis forma communis est ad videndum omnium oculis quibus præsto est; ex ipsa quippe una omnium cernentium quodam modo informatur aspeclus: sed sicut dici potest omnibus hominibus esse facies humana communis; nam hoc ita dicitur, ut tamen singuli suas habeant. Ex una sane doctrina impressatn fidem credentium cordibus singulorum qui hoc idem credunt verissime dicimus: sed aliud suut ea quæ credentur, aliud fides qua credentur. Illa quique in rebus quæ vel esse vel fuisse vel futu- ræ esse dicuntur: hæc autem in animo credentis est ei tantum conspicua cujus est; quamvis sit et in aliis, non ipsa,sed similis.Non enim numero numero est una, sed genere: propter similitudinem tamen et nullam di-versitatem magis unam dicimus esse quam multas. Nam et duos homines simillimos cum videmus, unam faciem dicimus et nuramur amborum. Facilius itaque dicitur multas animas fnisse singulas utique singulorum, de quibus legimus in Actibus Apostolorum quodeis fuerit anima una (Act.","prev":{"citation":"De Trinitate 4.18-32","label":"4.18 to 4.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.18"},"next":{"citation":"De Trinitate 4.48-71","label":"4.48 to 4.71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.48"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}