{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 4.48-71","citation":"Augustine, De Trinitate 4.48-71","ref":"4.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.48.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":286,"text":"IV, 32); quam ubi dixit Apostolus, Una fides (Ephes. IV, 5), tot eas audetquisquam dicere quot fideles. Et tamen qui dicit, U mulier, magna est fides tua (Matth. XV, 28); et alteri, Modicae fidei, quare dubitasti (Id. xiv, 31)? suam cuique esse significat. Sed ita dicilur eadem credentium fides una, quemadmodum eadem volentium voluntas una: cum ct in ipsis qui hoc idem volunt, sua volunLas sit cuique conspicua, alterius autem lateat, quamvis idem velit; et si aliquibus signis sese indicet, creditur potius quam videtur. Unusquisque autem sui animi conscius non credit utique hanc esse suam, sed plane pervidet voluntatem. CAPUT III. - 6. Voluntates quædam eœdem omnium singulis notœ. Enniu. poeta. Est quaedam sane ejusdem naturæ viventis et ratione utentis tanta conspiratio, ut cum lateat alterum quid alter velit, nonuullæ tamen sint voluntates omnium etiam singulis notae: et cum quisque homo nesciat quid homo alius unus velit, in quibusdam rebus possit scire quid omnes velint. Unde iIla cujusdam mimi facetissima praedicatur urbanitas, qui cum se promisisset in theatro quid in animo haberent, et quid vellent omnes, aliis ludis esse dicturum, atque ad diem constitutum ingenti exspectatione major multitudo conflueret, suspensis et silentibus omnibus, dixisse perhibetur: Viii vultis emere, et caro vendere. In quo dicto levissimi scenici, omnes tamen conscientias invenerunt suns, eique vera ante oculos omnium constituta, et lameD improvisa dicenti, admirabili favore plauserunt. Cur autem tam magna exspectatio facta est illo promittente omnium voluntatem se esse dicturum, nisi quia latent hominem aliorum hominum voluntates? Sed numquid ista latuit istum? Numquid quemquam latet? Qna tandem causa, nisi quia sunt quaedam quae non inconvenienter in aliis de se quisque conjiciat, compatiente vel conspirante vitio seu natura? Sed aliud est videre voluntatem suam, aliud, quamvis certissima conjectura, conjicere alienam.","prev":{"citation":"De Trinitate 4.33-47","label":"4.33 to 4.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.33"},"next":{"citation":"De Trinitate 4.72-88","label":"4.72 to 4.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.72"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}