{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 4.72-88","citation":"Augustine, De Trinitate 4.72-88","ref":"4.72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.72.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":294,"text":"Nam condilam Romam tam certum habeo in rebus humanis quam Constanlinopolim, cum Romam viderim oculis meis, de illa vero nihil noverim, nisi quod aliis testibus credidi. Et mimus quidem ille vel se ipsum intuendo, vcl alios qnoque experiendo, vili velle emere, et caro vendere, omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam revera vitium est, potest quisque adipisci ejusmodi justitiam, vel alicujns alterius vitii quod huic contrarium est incurrere pestilentiam, qua huic resistat et vincat. Nam scio ipse hominem, cum venalis codex ei fuisset oblatus, pretiique ejus ignarum et ideo quid. dam exiguum poscentem cerneret venditorem, justum pretium quod multo amplius erat, nec opinanti dedissc. Quid, si etiam sit quisquam nequitia tanta possessus, ut vili vendat quae dimiserunt parentes, et caro emat qu:e consumant libidines? Non est, ut opinor, incredibilis ista luxuries: et si quærantur tales, reperiantur, aut etiam non quaesiti fortassis occurrant, qui nequitia majore quam theatrica, propositioni vel pronuntiationi theatricae insultent, magno pretio stupra emendo, parvo autem rura vendendo. Largitionis etiam gratia novimus quosdam emisse frumenta canus, et vilius vendidisse suis civibus. hlud etiam quod vetus poeta dixit Eonius, omnes mortales sese laudarier optant 1; profecto et de se ipso et de iis quos expertus fuerat, conjecit in aliis, et videtur pronuntiasse hominum omnium voluntates. Denique si et mimus ille dixisset, Laudari omnes vultis, nemo vestrum vult vituperari; similiter quod esset omnium voluntatis dixisse videretur. Sunt tamen qui vitia sua oderint, et in quibus sibi displicent ipsi, nec ab aliis se laudari velint, gratiasque agant objurgantium benevolentiæ. cum ideo vituperantur ut corrigantur. At si dixisset, Omnes beati esse vultis, miseri esse non vuhis; dixisset aliquid quod nullus in sua non agnosceret voluntate. Quidquid enim aliud quisquam latenter velit, ab hac voluntate quæ omnibus et in omnibus hominibus satis nota est, non recedit.","prev":{"citation":"De Trinitate 4.48-71","label":"4.48 to 4.71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.48"},"next":{"citation":"De Trinitate 4.89-115","label":"4.89 to 4.115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4.89"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}