{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 42.35-55","citation":"Augustine, De Trinitate 42.35-55","ref":"42.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.35.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":283,"text":"unde et avaritia dicitur radix omnium malorum (I Tim. vi, 10): totumque illud ubi aliquiJ proprium contra leges, quibus universitas administratur, agcre nititur, per corpus proprium gerit, qnod partiliter possidet; atque ita formiset motibus corporalibus delectata, quia intus ea secum non habet, cum eorum imaginibus, quas memoriae fixit, involvitur, et phantastica fornicatione turpiter inquinatur, omnia officia sua ad eos fines referens, quibus curiose corporalia ac temporalia per corporis sensus quærit, aut tumido fasta aliis animis corporeis sensibus deditis esse affectat excelsior, aut coenoso gurgite carnalis voluptatis immergitur. CAPUT X. — 15. Gradus ad turpissima. Cum ergo bona voluntate ad interiora et superiora percipienda, quoe non privatim, sed communiter ab omnibus qui talia diligunt, sine ulla angustia vel invidia casto possidentur amplexu, vel sibi vel aliis consulit; et si fallatur in aliquo per ignorantiam temporalium, quia et hoc temporaliter gerit, et modnm agendi non tcneat quem debebat, humana tentatio est. Et magnum est hanc vitam sic degere, quam velut viam redeuntes carpimus, ut tentatio nos non apprehendat nisi humana ( I Cor. x, 13). Hoc enim peccatum extra corpus est, nec fornicationi deputatur, et propterea facillime ignoscitur. Cum vero propter adipiscenda ea quæ per corpus sentiuntur, propter experiendi vel excellendi vel contrectandi cupiditatem, ut in his finem boni sui ponat, aliquid agit, quiquid agit, turpiter agit; et fornicatur in corpus proprium peccans (Id. vi, 18), et corporearum rerum fallacia simulacra introrsus rapiens et vana meditatione componens, ut ei nec divinum aliquid nisi tale, videatur I, privatim avara fetatur erroribus, et privatim prodiga inanitur viribus (a). Nec ad tam turpem et miserabilem fornicationem simul' ab -exordio prosiliret: sed, sicut scriptum est, Qui modica. I, paulatim de. cidet ( Eccli. xix, 1). CAPUT XI. — 16. Imago peeudis in homine.","prev":{"citation":"De Trinitate 42.18-34","label":"42.18 to 42.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.18"},"next":{"citation":"De Trinitate 42.56-75","label":"42.56 to 42.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.56"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}