{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 42.56-75","citation":"Augustine, De Trinitate 42.56-75","ref":"42.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.56.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":287,"text":"Quomodo enim coluber non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit; sic lubricus deficiendi motus negligentes minutatim occupat, et inc!piens a perverso appetitu similitudinis Dei, pervenit ad similitudinem pecorum. Inde est quod nudati stola prima,pelliceas tunicas mortalitate meruerunt.(Gen. III, 21). Honor enim hominis verus est imago et similitudo Dei, quae non custoditurnisi ad ipsum I a quo imprimitur. Tanto magis itaque inhaereturDeo, quanto minus diligitur proprium. Cupiditate vero experiendæ potestatis suæ, quodam nutu suo ad se ipsum tanquam ad medium proruit. Ita cum vult esse sicut ille sub nullo, et ab Ipsa sui medietate poenaliter ad ima propellitur, id est, ad ea quibus pecora laelantur: atque ita cum sit honor ejus similitudo Dei, dedecus autem ejus similitndo pecoris, homo in honore positus non intellexit; comparalu, est jumentis insipientibus, et similis factus eat eia ( PsaL XLVIII, 13). Qua igitur tam longe transiret a summis ad infima, nisi per medium sui? Cum enim neglecta charitate sapientiæ, quae semper eodem modo manet, concupiscitur scientia ex mutabilium temporaliumque experimento, inliat, non aedificat (I Cor. VIII, 1): ita prægravatus animus quasi pondere suo a beatitudine expellitur, et per illud suae medietatis experimentum poena sua discit, quid intersit inter bonum desertum malumque commissum, nee redire potest effusis ac perditis viribus, nisi gratia Conditoris sui ad paenitentiam vocantis et peccata donantis. Quis enim infelicem animam liberabit a corpore mortis hujus, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum Nostrum ( Rom. VII, 24, Q5 )? De qua gratia suo loco, quantum I ipse præstiterit, disseremus. CAPUT XII. — 17. In interiore homine quoddam secretum conjugium. Cogitationum delectationes illicitæ. Nunc de illa parte ralionis ad quam pertinet scientia, id est, cognitio rerum temporalium atque mutabilium navandis vitæ hujus actionibus neccessaria, susceptam considerationem, quantum Dominus adjuvat, peragamus.","prev":{"citation":"De Trinitate 42.35-55","label":"42.35 to 42.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.35"},"next":{"citation":"De Trinitate 42.76-90","label":"42.76 to 42.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/42.76"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}