{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 43.240-253","citation":"Augustine, De Trinitate 43.240-253","ref":"43.240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.240.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":304,"text":"An Trinitas, an aliqua proptie persona in ea visione loquebatur. Jam vero de nubibus, et vocibus, et fulguribus, et tuba, et fumo in monte Sina, cnm diceretur: Sina autem mons fumabat totus, propterea quod descendisset Deus in eum in igne, et ascendebat fumus tanquam fumus fornacis: et mente confusus est omnis populus vehementer; fiebant autem voces tubæ prodeuntes fortiter valde: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei voce (Id. xix, 18, 19). Et paulo post data Lege in decem præceptis, consequeuter dicitur: Et omnis populus videbat voces, et lampadas, et voces tubæ, et montem fumantem. Et paulo post: Et stabat, inquit, omnis populus a longe; Moyses autem intravit in nebulam ubi erat Deus, et dixit Dominus ad Moysen (Id. xx, i8, 21), etc, Quid hinc dicam; nisi quod nemo tam vecors est, qui credat fumum, ignem, nubes, et ncbulnm, et si qua hujusmodi, Verbi et Sapientiæ Dei quod est Christus, vel Spiritus sancti esse substantiam? Nam de Patre Deo, nec Ariani hoc unquam ausi sunt dicere. Ergo creatura serviente Creatori facta sunt illa omnia, et humanis sensibus pro dispensatione congrua præsentata: nisi forte, quia dictum est, Moyses autem intravit in nebulam ubi erat Deus, hoc arbitrabitur carnalis cogitatio, a populo quidem nebulam visam, intra nebulam vero Moysen oculis carneis vidisse Filium Dei, quem delirantes hæretici in sua substantia visum volunt. Sane viderit eum Moyses oculis carneis, si oculis carneis potest videri, non modo Sapientia Dei quod est Christus, sed vel ipsa cujuslibet hominis et qualiscumque sapientis; aut quia scriptum est de seniorihus Israel, quia viderunt locum ubi steterat Deus Israel, et quia sub pedibus ejus tanquam opus lapidis sapphiri, et tanquam aspectus firmamenti cœli (Id. xxiv, 10), propterea credendum est Verbum et Sapientiam Dei per suam substantiam in spatio loci terreni stetisse, quas pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Snp.","prev":{"citation":"De Trinitate 43.216-239","label":"43.216 to 43.239","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.216"},"next":{"citation":"De Trinitate 43.254-270","label":"43.254 to 43.270","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.254"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}