{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 43.271-287","citation":"Augustine, De Trinitate 43.271-287","ref":"43.271","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.271","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.271.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":299,"text":"sed aliquam ex Trinitate personam signo quodam proprio, quantum ad mei sensus capacitatem pertinet, non videmus. CAPUT XVI. - 27. Moyses quomodo viderit Deum. Est ctiam quo moveri pleriquc solent, quia scriptum est, Et locutus est Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum: cum paulo post dicat idem Moyscs, Si ergo inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te; ut sim inveniens gratiam ante te, et ut sciam quia populus tuus est gens hæc: et paulo post iterum dixit Moyses ad Dominum, Ostende mihi majestatem tuam. Quid est hoc, quod in omnibus quae supra fiebant, Deus videri per suam substantiam putabatur, unde a miseris creditus est, non per creaturam, sed per seipsum visibilis Filius Dei; et quod inlravcrat in nebulam Moyses, ad hoc intrasse videbatur, ut oculis quidem populi ostenderetur caligo nebulosa, HIe autem intus verba Dei tanquam ejus faciem contemplatus audiret et quomodo dictum est, Locutus esc Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum: et ecce idem dicit, Si inverti gratiOri ante te, ottende mihi temetipsum manifeste? Noverat utique quod corporaliter videbat, et veram visionem Dei spiritualiter requirebat. Locutio quippe illa quæ fiebat in vocibus, sic modificabatur, tanquam esset amici loquentis ad amicum. Sed Deum Patrem quis corporeis oculis videt? Et quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, per quod facta sunt omnia (Joan. i, i, 3), quis corporeis oculis videt? Et Spiritum sapientiæ quis corporeis oculis videt? Quid est autem, Ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te; nisi, ostende mihi substantiam tuam? Hoc autcm si non dixisset Moyses, utcumque ferendi essent stulti, qui putant per ea quae supra dicta vel gesta sunt, substanliam Dei oculis ejus fuisse conspicuam: cum vero hic apertissime demonstretur, nec desideranti hoc fuisse concessum;","prev":{"citation":"De Trinitate 43.254-270","label":"43.254 to 43.270","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.254"},"next":{"citation":"De Trinitate 43.288-311","label":"43.288 to 43.311","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.288"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}