{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 43.45-56","citation":"Augustine, De Trinitate 43.45-56","ref":"43.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.45.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":338,"text":"Ncque enim quia carnem assumpsit mortalem, ideo amisit immortalitatem suam: quandoquidem nee animæ humanæ hoc accidere potuit, ut cum corpore more- ( remur, dicente ipso Domino, Nolite timere coa qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere i (Matth. x, 28): aut vcro etiam Spiritus sanctus carnem assumpsit,. de quo utique sinc dubio turbabuntur, si propter carnem mortalis est Filius, quomodo accipiant Patrem tantummodo sine Filio et sine Spiritu sancto habere immortalitatum; quandoquidem Spiritus sanctus non assumpsit carnem: qui si non habet immortalitatem, non ergo propter carnem mortalis est Filius: si autem habet Spiritus sanctus immortalitatem, non de Patre tantummodo dictum est, Qui solus habet immortalitatem. Quocirca ita se arbitrantur et ante incarnationem per se ipsum mortalem Filium posse convincere, quia ipsa mutabilitas non inconyenienter mortalitas dicitur, secundum quam et anima dicitur mori: non quia in corpus vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur: sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est ac fuit, secundum id quod destitit esse quod erat, mortale deprehenditur. Quia itaque, inquiunt, antequam natus csset Filius Dei de virgine Maria, ipse apparuit patribus nostris, non in una eademque specie, sed multiformiter, aliter atque aliter, et visibilis est per se ipsum, quia nondum carne assumpta, substantia ejus conspicua mortalibus oculis fuit; et mortalis, in quantum mutabilis: ita et Spiritus sanctus, qui alias columba, alias ignis apparuit. Unde non Trinitati, aiunt, sed singulariter et proprie Patri tantummodo convenit quod dictum est, Immortali, invisibili, soli Deo; et, Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest. i6. Omissis ergo istis, qui nec animae substantiam invisibilem nosse potuerunt, unde longe remotum ab eis erat ut nossent unius et solius Dei, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti, non solum invisibilem, verum et incommutabilem permanere substantiam, ac per hoc in vera et sincera immortalitate consistere: IIOS qui nunquam apparuisse corporeis oculis Deum nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum dicimus, nisi per subjectam suae potestati corpoream creaturam, in pace catholica pacifico studio requiramus, parati corrigi, si fraterne ac recte reprehendimur;","prev":{"citation":"De Trinitate 43.19-44","label":"43.19 to 43.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.19"},"next":{"citation":"De Trinitate 43.57-78","label":"43.57 to 43.78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/43.57"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}