{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 5.1-6-13","citation":"Augustine, De Trinitate 5.1-6-13","ref":"5.1-6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.1-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.1-6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.1-6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":282,"text":"Quæ cum ila sint, tria hæc quamvis diversa natura, quemadmodum in quamdam unitatem contemperentur meminerimus; id est, species corporis quae videtur, ct impressa ejus imago sensui quod est visio sensusve formatus, cl voluntas animi quæ rci sensibili sensum admovet, in coque ipsam visionem tenet. Horum primum, id est, res ipsa visibilis non pertinet ad animantis naturam, nisi cum corpus nostrum cernimus. Alterum autem ita pertinet, ut in corpore flat, et per corpus in amma: iit cnim in sensu, qui neque sine corpore est, neque sine anima. Tertium vero solius animæ est, quia voluntas est. Cum igitur horum trium tam diversa: substantiæ sint, tamen in tantam coeunt unitatem, ut duo priora vix intercedente judice ratione discerni valeant, species videlicet corporis quod videtur, et imago ejus quat fit in sensu, id est, visio. Voluntas aulem tantam vim habet copulandi hæc duo, ut et sensum formandum admovcat ei rei quæ cernitur, et in ea formatum teneat. Et si tam violenta est, ut possit vocari amor, aut cupiditas, aut libido, etiam caterumcorpus aniinantis vehementer afficit: et ubi non resistit pigrior duriorque materies, in similemspeciem coloremque commutat. Licet videre corpusculum chamælcontis ad colores quos videt facillima conversione variari. Aliorum autem animalium quia non est ad conversionem facilis corpulentia, fetus plerumque produnt Kbidines matrum, quid cum magna delectatione conspexerint. Quam enim teneriora, atque, ut ita dixerim, formabiliora sunt primordia seminum, tam efficaciter et capaciter sequuntur intentionem maternæ animae, et quæ in ea facta ost phantasiam per corpus quod cupidc aspexit. Sunt exempla quæ copiose com. memorari possint: sed unum sufficit de fidelissimis Libris, quod fecit Jacob, ut oves et caprae varios coloribus parerent, supponendo eis variata virgulta in canalibus aquarum, quæ potantes intuerentur eo lempore quo conceperant (Gen.","prev":{"citation":"De Trinitate 4","label":"Book 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/4"},"next":{"citation":"De Trinitate 5.14-27","label":"5.14 to 5.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}