{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 5.120-137","citation":"Augustine, De Trinitate 5.120-137","ref":"5.120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.120.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":275,"text":"Item notitia si minor est, quam cst illud quod noscitur, et plene nosci potest, perfecta non cst. Si autem major est, jam superior est natura quoe novit, quam illa quæ nota est: sicut major est notitia corporis, quam ipsum corpus quod ea notitia notum est. ilia enim vita quædam est in ratione cognoscentis: corpus autcm non est vita. Et vito quaelibet quolibet corpore major est, non mole, sed vi. Mens vcro cum se ipsam cognoscit; non se superat notitia sua; quia ipsa cognoscit, ipsa cognoscitur. Cum ergo se totam cognoscit, mque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua: quia neque ex alia natura est ejus cognitio, cam se ipsam cognoscit. Et cum se lolam nihilque amplius percipit, nuc minor nec major est. Recte igitur diximus, hæc tria cum perfecta sunt, esse consequenter æqualia. Simul etiam admonemur, si utcumque videre possumus, hæc in anima existere, et tanquam involuta evolvi ut sentiantur et dinumerentur substantialiter, vel, ut ita dicam, essentialiter, non tanquam in subjecto, ut color, aut figurn in corpore, aut ulla alia qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est, non excedit subjectum in quo est. Non enim color iste aut figura hujus corporis potest esse et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat, potest amare et aliud præter se. Item nan sc solam cognoscit mens, sed et alia multa. Quamobrem non amor et cognitio tanquam in subjecto insunt menti; sed substantialiter etiam ista suut, sicut ipsa mens: quia et si relative dicuantur ad invicem, in sua tamen suut singula quæque substantia. Nec sicut color ct coloratum relative ita dicuntur ad invicem, ut color in subjecto colorato sit, non habens in se ipso propriam substantiam;","prev":{"citation":"De Trinitate 5.95-119","label":"5.95 to 5.119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.95"},"next":{"citation":"De Trinitate 5.138-139","label":"5.138 to 5.139","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.138"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}