{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 5.120-2-144","citation":"Augustine, De Trinitate 5.120-2-144","ref":"5.120-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.120-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.120-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.120-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":286,"text":"Non itaquc Deus vivit nisi vita quod ipse sibi est. Hæc autem vita non talis est qualis inest arbori, ubi nullus est intellectus, nullus est sensus. Nec talis qualis inest pecori: habet enim vita pecoris sensum quinquepartitum, sed intel. lectum habet nullum: at illa vita quæ Deus est, sentit atque in!e!!!g!t omnia; et sentit mente, non corpore, quia spiritus est Deus (JooM. IV, 24;. Non autem sicut animalia quæ habent corpora, per corpus sentit Deus; non enim ex anima co!!stat et corpore: ac per hoc simplex ilia natura sicut intelligit sentit, sicut sentit intelligit; idemque sensus qui intellectus est illi, Nee ita ut aliquando esse desistat aut cœperit: immortalis est enin. Nec frustra de ilIo dictum est quod solus habeat immortalitatem (I Tim. VI, i6): nam inunortaiitas cjus vere immortalitas est, in cujus natura nulla est commutatio. Ipsa est etiam vera æternitas qua est inmutabilis Deus, sine initio, sine line; consequenter et incorruptibilis. Una ergo eademque res dicitur, sive dicatur æternus Dens, sive immortalis, sive incorruptibilis, sive immutab!tis: itemque cum dicitur, vivens, et intelligens, quod eat utique sapiens, hoc idem dicitur. Non enim percepit sapientiam qua esset sapiens 1, sed ipse sapientia est. Et haec vita, eademque virtus sive potentia, eademque species, qua potens, atque speciosus dicitur. Quid enim potentius et speciosius sapientia, quæ attingit a fine usque ad finem fortitcr, et disponit omnia suavitcr (Sap. VIII, i)? Bonitas etiam atque justitia, numquid inter se ill natura Dei, sicut in ejus operibus distant, tanquam dua: diversae sint qualitates Dei; una, bonitas; alia, justitia? Non utique: sed quæ justitia, ipsa bonitas; et quae boni.. tas, ipsa beatitudo. Incorporalis autem vet incorporeus idco dicitur Deus, ut spiritus credatur vel intelligatur esse, non corpus.","prev":{"citation":"De Trinitate 5.100-2-119","label":"5.100 to 5.119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.100-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.100-2"},"next":{"citation":"De Trinitate 8.1-6-19","label":"8.1 to 8.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/8.1-6"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}