{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 5.130-149","citation":"Augustine, De Trinitate 5.130-149","ref":"5.130","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.130","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.130.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":288,"text":"quia si non potest, nemo diligit Deum antequam sciat. Et quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere, firmeque percipere? Non enim corpus est, ut carneis oculis inquiratur. Sed et priusquam valeamus conspicere at'lue percipere Dcum, sicut conspici et percipi potest, quod mundicordibus licet; Beati enim mundicordes, quia ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8): nisi per fidem diligatur, non potent cor mundari, quo ad eum videndum sit aptum et idoneum. Ubi sunt enim illa tria, propter quae in animo ædificanda omnium divinorum Librorum machinamenta consurgunt, fides, spes, charitas (I Cor. xm, 13); nisi in animo credente quod nondum videt, et sperante atque amante quod credit? Amatur ergo et qui I ignoratur; sed tamen creditur. Nimirum autem cavendum est, ne credens animus id quod non videt, fingat sibi aliquid quod non est, et speret diligatque quod falsum est. Quod si fit, non crit charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quae finis præcepti cst, sicut idem apostolus dicit (I Tim. 1, 5). i. Necesse est autem, cum aliqua corporalia lecta vel audita quæ non vidimus, credimus, fingat sibi aliquid animus in lineamentis formisque corporum, sicut occurrerit cogilanli, quod aut vcrum non sit, aut eliam si,.crum est, quod rarissime potest accidcre: non hoc tamen fide ut teneamus quidquam prodrst, sed ad aliud aliquid utile, quod per hoc insi. nualur. Quis enim legentium vel audientium quæ scripsit apostolus Paulus, vel quæ de illo scripta sunt, non fingat animo et ipsius Apostoli faciem, ct omnium quorum ibi nomina commemorantur? Et cum in lanta hominum multitudine quibus illæ Litteræ notæ sunt, alius aliter lineamenta figuramque illorum corporum cogitet, quis propinquius et similius cogitet, utique incertum est. Neque ibi occupatur fides nostra, qua facie corporis fuerint illi homines;","prev":{"citation":"De Trinitate 5.106-129","label":"5.106 to 5.129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.106"},"next":{"citation":"De Trinitate 5.150-161","label":"5.150 to 5.161","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.150"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}