{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 5.150-161","citation":"Augustine, De Trinitate 5.150-161","ref":"5.150","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.150","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.150.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":280,"text":"sed tanlum quia pcr Dei gratiam ita vixerunt, et ea gesserunt quae Scriptura illa testatur: hoc et utile est credere, ct non desperandum, et appetendum. Nam et ipsius Dominica? facics carnis, innumerabilium cogitationum diversitate variatur ct fingitur, quae tamcn una erat, quæcumque erat. Neque in fide nostra quam de Dni mino Jcsu Christo habemus, illud salubre cst quod sibi animus lingit, longe fortasse aliter quam res sc habet, scd illud quod secundum speciem de homine cogitamus: habemus enim quasi regulariter infixam humanæ naturæ notitiam, secundum quam quidquid tale aspicimus, statim bominem esse cognoscimus vel hcminisformam. CAPUT V. — Quomodo Trinitas diligatur incognita. Secundum hanc notitiam cogitatio nostra informatur, cum credimus pro nobis Deum hominem factum, ad humilitatis exemplum, et ad demonstrandam erga nos dilectionem Dei. Hoc enim nobis prodest credere, et firmum atque inconcussum corde retinere, humilitatem qua natus est Deus ex femina et a mortalibus per tantas contumelias perductus ad mortem, summum esse medicamentum quo superbiæ nostræ sanaretur tumor, et altum sacramentum quo peccati vinculum solveretur. Sic et virtutem miraculorum ipsius et resurrectionis ejus, quoniam novimus quid sitoinnipotentia, de omnipotente Deo credimus, et secundum species et genera rerum vel natura insita vel experientia collecta, de factis hujuscemodi cogitamus, ut non ficta sit QUes nostra. Neque enim novimus faciem virginis Mariæ, ex qua ille a viro intacta neque in ipso partu corrupta mirabiliter natus est. Nec quibus membrorum lineamentis fuerit Lazarus, nec De.. thaniam, nec sepulcrum lapidemque illum quem removeri jussit cum eum resuscitaret, vidimus, nee monumentum novum excisum in petra unde ipse resurrexit, nec montem Oliveti uude ascendit in cœlum: neque omnino scimus, quicumque ista non vidimus, an ita sint ut ea cogitamus, imo vcro probabilius existimamus non esse ita.","prev":{"citation":"De Trinitate 5.130-149","label":"5.130 to 5.149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.130"},"next":{"citation":"De Trinitate 5.162-167","label":"5.162 to 5.167","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.162"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}