{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 5.16-27","citation":"Augustine, De Trinitate 5.16-27","ref":"5.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":286,"text":"tantamque esse aequalitatom in ea Trinitate, ut non solum Pater non sit major quam Filius, quod attinet ad divinitatem, sed nee Pater ct Filius simul majns aliquid sint qnam Spiritus sanctus, aut singula quæque persona quælibet trium mius aliquid sit quam ipsa Trinitas. Dicta sunt hæc, et si sæpius versando repetantur, familiarius quidem innotescunt: sed et modus aliquis adhibendus est, Deoque supplicandum devotissima pietate, ut intelluctum aperiat, et studium contentionis absumat, quo possit mente cerni essentia veritatis, sine ulla mole, sine ulla mobilitate 2. Nunc itaque, in quantum ipse adjuvat Creator mire misericors, attendamus hæc, qn;c modo interiore quam superiora tractabimus, cum sint eadem: servata illa regula, ut quod intellectui nostro nondum eluxerit, a firmitate fulci non dimittatur. CAPUT PRIMUM. — i, In Deo non esse majus quid tres quam unam personam, ratione monstratur. Dicimus enim non esse in hacTrinitatc majus aliquid duas aut tres personas quam unam earum: quod non capit consuetudo carnalis, non ob aliud, nisi quia vera quæ creata sunt sentit ut potest; veritatem autem ipsam qua creata sunt non potest intueri: nam si posset, nullo modo esset lux ista corporea manifestior quam hoc quod diximus. In substantia quippe veritatis, quo. niam sola vere est, non est major aliqua, nisi quæ verius est 4. Quidquid autem inetelligibile atque incornmutabile est, non aliud alio verius est, quin æque incommutabiliter æternum est: nec quod ibi magnum dicitur, aliunde magnum est, quam co quo vere e t5. Quapropter ubi magnitudo ipsa veritas est, quidquid plus habet magnitudinis, necesse cst ut plus habent veritatis: quidquid ergo plus veritatis non habet, non habet plus etiam lnagnitudiwis. Porro, quidquid plus hahct veritatis, profecto verius est, sicut majus est quod plus habet magnitudinis: hoc ergo ibi cst majus quod verius.","prev":{"citation":"De Trinitate 5.1-3-15","label":"5.1 to 5.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.1-3"},"next":{"citation":"De Trinitate 5.28-50","label":"5.28 to 5.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.28"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}