{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 5.160-172","citation":"Augustine, De Trinitate 5.160-172","ref":"5.160","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.160","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.160.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":308,"text":"quia nec ipsa sibi, nee ei quidquam sufficit recedenti ab illo qui solus sufficit: ideoque per egestatem ac difficultatem fit nimis intenta in actiones suas et inquictas delectationes quas pcr cas colligit; atque ita cupiditate acquirendi notitias ex iis quæ foris sunt, quorum cognitum genus nmat et sentit amitti posse, nisi impensa cura tencatur, perdit securitatem, tantoque se ipsam minus rogitat, quanto magis secura est quod se non possit amittere. Ita cum aliud sit non se nosse, aliud non se cogitare (neque enim multarum doctrinarum peritum, ignorare grammaticam dicimus, cum eam non cogitat, quia de medicinæ arte tunc cogitat): cum ergo aliud sit non se nosse, aliud non se cogitare, tanta vis est amoris, ut ea quae cum amore diu cogitaverit, eisque curæ glutino inhæserit, attrahat secum eliam cum ad se cogitandam quodam modo redit. Et quia illa corpora sunt, quæ foris per sensus carnis adamavit, eorumque diuturna quadam familiaritate implicata est, nec secum potest introrsum tanquam in regionem incorporeæ naturæ ipsa corpora inferre, imagines eorum convolvit, et rapit factas in scmetipsa de semeiipsa. Dat enim eis formandis quiddam substantiæ suæ: servat autem aliquid quo libere de specie talium imaginum judicet, et hoc est magis mens, id est rationalis intelligentia, quæ servatur ut judicet. Nam illas animæ partes quae corporum similitudinibus informantur, etiam cum bestiis nos communes habere sentimus. CAPUT VI. — 8. Fallax mentis de se ipsa existimatio. Errat autem mens, cum se istis imaginibus tanto amore conjungit, ut eliam se esse aliquid hujusmodi existimet. Iia enim conformatur eis quodam modo, non id cxistendo, sed putando: non quo se imaginem putet; sed omnino illud ipsum cujus imaginem secum habet. Viget quippe in ea judicium discerneidi corpus quod foris relinquit, ab imagine * quam de illo secum gerit: nisi cum ita exprimuntur eaedem imngincs tanquam foris sentiantur, non intus cogitentur, sicut dormientibus, aut furentibus, aut in aliqua ecstasi accidere solct.","prev":{"citation":"De Trinitate 5.141-159","label":"5.141 to 5.159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.141"},"next":{"citation":"De Trinitate 5.173-195","label":"5.173 to 5.195","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.173"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}