{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 5.20-43","citation":"Augustine, De Trinitate 5.20-43","ref":"5.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":286,"text":"CIV, 3, 4). Videtur enim, quod semper quæritur, nunquam inveniri: et quomodo jam lætabitur, et non potius contristabitur cor quaerentium, si non potuerint illvenire quod qu:rrunt? Non enim ait, Lætetur cor inveoicntium; sed, quærentium DoMiMuM. Et tamen Dominum Deum inveniri posse dum quæritur, testatur Isaias propheta, dum dicit: Quærite Dominum, et mox ut inveneritis, invocate eum: et cum appropinquaverit vobis,derelinfuat impius vias suas, et Mr iniquus cogitationes mal (Isai. Lv, 6, 7). Si ergo quæsitus inveniri potest. cur dictum est, Quærite faciem ejus semper? An et inventus forte quxrendus est? Sic enim sunt incomprehensibilia requirenda, ne se existimet nihil invenisse, qni quam sit incomprehensibile quod quærcbat, notuerit invenire. Cur ergo sic quærit, si in:.. comprehensibile comprehendit esse quod quærit, nisi quia cessandum non est, qUAmdiu in ipsa incomprehensibilium rerum inquisitione proMtur, et melior meliorque fit quaerens tam magnum bonum, quod et inveniendum quæritur, et quærendum invenitur? Nam et quæritur ut inveniatur dulcius,et invenitur ut quæratur avidius. Secundum hoc accipi potest, quod dictum est in libro Ecclesiastico dicere sapientiam: Qui me manducant, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. XXIV, 29). Manducant enim et hibunt, quia inveniunt; et quia esuriunt ac sitiunt, adhuc quærunt. Fides quærit, intellectus invenit: propter quod ait propheta, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). Et rursus intellectus eum quem invenit adhuc quærit: DeM enim respexit super filios hominum, sicut in Psalmo sacro canitur, ut videret si est intelligens, aut requirens Deum (Psal. XIII, 2). Ad hoc ergo debet i<omo esse intelligens, ut requirat Deum. Salis i!aque remorati fuerimus' in iis quæ Deus lecit, ut per ea cognosceretur ipse qui fecit: Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quæ facta aMM, intel/ecta conspiciuntur (Rom.","prev":{"citation":"De Trinitate 5.1-8-19","label":"5.1 to 5.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.1-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.1-8"},"next":{"citation":"De Trinitate 5.44-61","label":"5.44 to 5.61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.44"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}