{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 5.39-50","citation":"Augustine, De Trinitate 5.39-50","ref":"5.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":276,"text":"Quid enim tam diversum, quam animus et corpus? Potest tamen dici, Animus erat apud hominem, id est, in homine: cum animus non sit corpus, homo autem animus simul et corpus sit. Ut etiam quod consequenter scriptum est, Et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), sic intelligatur: Verbum quod non est Pater, Deus crat simul cum Patre. Itane ergo dicimus, ut Pater sit generator magnitudinis, hoc est generator virtutis, vel generator sapientiae suæ: Filius autem magnitudo, virtus, et sapientia: Deus vero magnus, omnipotens, sapiens, ambo simul? Quomodo ergo Deus de Deo, lumen de lumine? Nonenim simul ambo Deus de Deo, sed solus Filius de Deo, scilicet Patre: nec ambo simul lumen de lumine, sed solus Filius de lumine Patre. Nisi forte ad insinuandum et brevissime inculcandum quod coæternus est Patri Filius, ita dictum eat, Deus de Deo, et lumen de lumine, et si quid hoc modo dic itur, ac si diceretur, Hoc quod non est Filius sine Patre, de hoc quod non est Pater sine Filio, id est, hoc lumen qiod lumen non est sine Patre, de hoc lumine Patre quod lumen non est sine Filio: ut cum dicitur, Deus quod non est Filius sine Patre, et de Deo quod non est Pater sine Filio, perfecte intelligatur quod non præcessit genitor illud quod genuit. Quod si ita est, hoc solum de eis dici non po. test, illud de illo, quod simul ambo uon sunt. Sicut Verbum de verbo dici non potest, quia non simui ambo verbum, sed solus Filius: nec imago de imagine, quia non simul ambo imago: noc Filius de Filio, quia non simul ambo filius, secundum quod di. citur, Ego et Pater unum sumus (Joan.","prev":{"citation":"De Trinitate 5.29-38","label":"5.29 to 5.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.29"},"next":{"citation":"De Trinitate 5.51-76","label":"5.51 to 5.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.51"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}