{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 5.51-76","citation":"Augustine, De Trinitate 5.51-76","ref":"5.51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.51.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":302,"text":"x, 30). Unum sumus enim dictum est, Quod ille, l oc et ego secundum essentiam, non secundum relativum. CAPUT III. —4. Unitatem essentiæ Patris et Filii haberi ex verbis, Unum sumus. Filius etin sapientia et in cæteris æqualis Patri. Et nescio utrum hive. niatur in Scripturis dictum, unum sunt, quorum est diversa natura. Si autem aliqua plura ejusdem naturre sint, et diversa sentiant, non sunt unum et quantum diversa sentiunt. Nam si jam unum essent es eo quod homines erant, non dice ret, Ut sint unum, sicul noa unum (Id. XVII, 11), cum suos discipulos Patri commendaret. At vero Paulus et Apollo, quia et ambo homines, et idem sentiebant: Qui plantat, inquit, et qui rigat, unum sunt (I Cor. III, 8). Cum ergo sic dicitur unum, ut uon addatur quid unam, et plura unum dicantur, eadem natura atque essentia, non dissidens nec dissentiens signiHcatur. Cunt vero additur quid unum, potest aliquid significari ex pluribus unum factui, quamvis diversis natura. Sicut anima et corpus non sunt utique unum; quid enim tam diversum? nisi addatur aut subintelligatur quid unum, id est, unus homo, aut unum anima!. Inde Apostolus: Qui adhæret meretrici, inquit, unum corpus est: non dixit, Unum sunt, ant, Unum est; sed addidit, corpus, tanquam ex duobus diversis masculino et feminino unum corpus adjunctione compos!tum. Et, Qui adhæret Domino, inquit, unus spiritus eit (Id. VI, i6, 17): non dixit, Qui adhæret Domino, unus eSI, aut, unum sunt; sed addidit, spiritus. Diversi sunt enim natura, spiritus hominis ct spiritus Dei 1; sed inhaerendo fit unus spiritus ex diversis duobus, ita ut sine humano spiritu beatus sit Dei spiritus atque perfectus, beatus autem hominis spiritus non nisi cum Deo. Nec frustra, ut existimo, cum tanta in Evangelio secundum Joannem et toties diceret Dominus de ipsa unitate, vel sua cum Patre, vel nostra invicem nobiscum;","prev":{"citation":"De Trinitate 5.39-50","label":"5.39 to 5.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.39"},"next":{"citation":"De Trinitate 5.77-2-99","label":"5.77 to 5.99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.77-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.77-2"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}