{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 5.53-65","citation":"Augustine, De Trinitate 5.53-65","ref":"5.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.53.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":280,"text":"quia hoc totum intus est, et totum unus animus. CAPUT V.- 8. Trinitas hominis exterioris, seu vitionis externœ, non est imago Dei. Dei similitudo eliam in peccatis appetitur. Jn externa visione eat quasi parens forma corporis, proles visio, ea vero conjungens voluntas insinuat Spiritum sanctum. Sicut autem cum forma ct species corporis interierit, non potest ad cam voluntas sensum revocare cernentis: ita cum imago quam memoria gcrit, oblivione deleta est, non erit quo aciem animi formandam voluntas recordando rctorqueat. Sed quia pravalet animus, non solum ob iia, verum etiam non sensa nec experta confingere, ea quæ non exciderunt augendo, minuendo, commutando, et pro arbitrio componendo, sæpe imaginatur quasi ita aliquid sit, quod aut scit non ita esse, au; nescit ita case. In quo genere cavendum cst, nc aut mentiatur ut decipiat, aut opinetur ut decipiatur. Quibus duobus malis evitatis, nihil ei obsunt imaginata phantasmata: sicut niliil obsunt experta sensibilia et retenta incmoritcr, si ncque cupide appetantur si juvant, neque turpiter fugiantur si offendunt. Cum autem in his voluntas rclictis melioribus avida volutatur, imminda fil: aiquc ita et cum adsunt perniciose, et cum absunt perniciosius cogitantur. Male itaque vivitur et deformiter secundum trinitatem hominis exterioris: quia et illam trinitatem, quæ licet interius imaginetur, exteriora tamen imaginatur, sensibilium corporaliumque utendorum causa peperit. Nullus enim cis uti posset etiam bene, nisi sensarum rcrum imagines memoria tenerentur: ct nisi pars maxima voluntatis in superioribus atque uterioribns habitet, ea'lue ipsa quæ commodatur, sive foris corporibus, sive imus imaginibus eorum, nisi quidquid in cis capit ad meliorem verioremque vitam referat, atque in co fine cujus intuitu hæc agenda judicat, acquiescat, quid aliud facimus, nisi quod nos Apostolus facere prohibet, dicens, Nolite conformari huic sæculo (Rom.","prev":{"citation":"De Trinitate 5.40-52","label":"5.40 to 5.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.40"},"next":{"citation":"De Trinitate 5.66-77","label":"5.66 to 5.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.66"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}