{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 5.69-80","citation":"Augustine, De Trinitate 5.69-80","ref":"5.69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.69.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":287,"text":"sed immortalis ideo nuncupatur, quoniam qualicumque vita, etiam cum miserrima est, nunquam desinit vivere: ila quamvis ratio vel intellectus nunc in ca sit sopitus, nunc parvus, nunc magnus appareat, nunquam nisi rationalis et intellectualis est anima humana; ac pcr hoc si secundum hoc facta est ad imaginem Dei quod uti ratione atque intellectu ad intelligendum et conspiciendum Deum potest, protecto ab initio quo esse cœpit ista tam magna et mira natura, sive ita obsoleta sit haec imago, ut pene nulla sit, sive obscura atque deformis, sive clara et pulchra sit, semper est. Denique deformitatem dignitatis ejus miserans divina Scriptura, Quanquam, inquit, in imagine I ambulat homo, tamen vane conturbatur: thesaurizat, et nescit cui congregabit ea (Psal. XXXVIII, 7). Non itaque vanitatem imagini Dei tribueret, nisi deformem cerneret factam. Nee tantum valere illam deformitatem, ut auferat quod imago est, satis ostendit, dicendo, QuanquaM. in imagine ambulat homo. Quapropter ex utraque parte veraciter pronuntiari potest ista sententia, ut quemadmodum dictum eat, Quanquam in imagine ambulat homo, tamen vane conturbatur; ita dicatur, Quanquam vane conturbatur bomo, tamen in imagine ambulat. Quanquam enim magna natura sil, tamen vitiari potuit, quia summa non est: et quanquam vitiari potuerit, quia summa non est, tamen quia summæ naturæ capax est, et esse particeps potest, magna natura est. Quaeramus igitur in hae imagine Dei quamdam sui generis trinitatem, adjuvante ipso qui nos fecit ad imaginem suam. Non enim aliter possumus hæc salubriter investigare, et secundum sapientiam quæ ab illo est aliquid invenire: sed ea quæ in snperioribus libris, et maxime in decimo, de anima humaua vel mente diximus, si lectoris vel memoria teneantur atque recolantur, vel diligentia in eisdem locis in quibus conscripta sunt, recenseantur, non hic desiderabit prolixiorem de rei tanta: inquis!Honc sermonem.","prev":{"citation":"De Trinitate 5.52-68","label":"5.52 to 5.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.52"},"next":{"citation":"De Trinitate 7","label":"Book 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/7"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}