{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 5.74-2-94","citation":"Augustine, De Trinitate 5.74-2-94","ref":"5.74-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.74-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.74-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.74-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":285,"text":"Aut ipsum scire quisque amat, quod nulli scire aliquid cupienti esse incognitum potest. His causis videntur amare incognita, qui scire aliquid volunt quod nesciunt, et propter ardentiorem quærendi appetitum sine amore esse dici non possunt. Sed quam se res aliter habeat, neque omnino'quidquam amctur incognitum, arbitror me persuasisse verum diligenter intuentibus. Sed quia exempla quae dedimus, eorum sunt, qui aliquid quod ipsi non suut nosse cupiunt; videndum est ne forte aliquod novum genus appareat, cum se ipsa mens nosse desiderat. CAPUT III. — 5. Quod mens amet te ipsam non incognitam sibi. Quid ergo amat mens, cum ardenter se ipsam quaerit ut noverit, dum incognita sibi est? Ecce enim mens semetipsam quærit ut noverit, et inflammatur hoc studio. Amat igUur: sed quid amat? Se ipsam? Quomodo, cum se nondum noverit, nec quisquam possit amare quod nescit? An ei fama praedicavit speciem suam, sicut do absentibus solemus audire? Forte ergo se non amat, sed quod de se fingit, hoc amat, longe fortasse aliud quam ipsa est: aut si se mens sui similem fingit, et ideo cum hoc figmentum amat, se amat antequam noverit; quia id quod sui simile est intuetur: novit igitur alias mentes ex quibus se fingat, et genere ipso sibi nota est. Cur ergo cum alias mentes novit, se non novil, cum se ipsa nihil sibi possit ese praesentius? Quod si ut oculis corporis magis alii oculi noti sunt, quam ipsi sibi; non sc ergo quaerat nunquam inventura. Nunquam enim se oculi præter specula videbunt: nec ullo modo putundum est etiam rebus incorporeis contemplandis tale aliquid adhiberi, ut mens tanquam in speculo se noverit. An in ratione veritatis æternæ videt quam speciosum sit nosse semetipsam, et hoc amat quod videt, studetquc in se fleri?","prev":{"citation":"De Trinitate 5.57-73","label":"5.57 to 5.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.57"},"next":{"citation":"De Trinitate 5.95-2-117","label":"5.95 to 5.117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.95-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.95-2"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}