{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 5.95-2-117","citation":"Augustine, De Trinitate 5.95-2-117","ref":"5.95-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.95-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.95-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.95-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":277,"text":"quia quamvis sibi nota non sit, notum tamen ei cst qnam bonum sit, ut sibi nota sit. Et hoc quidem permirabile est, nondum se nosse, et quam pulchrum sit se nosse, jain nosse. An aliquem finem optimum, id cst securitatem et beatitudinem suam videt, per quamdam occultam mcmoriam, quae in longinqua eam progressam non dcseruit, ct credit ad eumdem finem, nisi se ipsam cognoverit, se pervenire non posse? ILa dum illud amat, hoc quærit: et notum amat illud, propter quod quærit ignotum. Sed cur memoria beatitudinis suæ potuit, et memoria sui cum ca perdurare non potuit, ut lam se nosset quæ vult pervenire, quam novit illud quo vult pervenirc? An cum se nosse amat, non se quam nondum novit, sed ipsum nosse amat; acerbiusque tolerat se ipsam deesse scientiæ suæ, qua vult cuncta comprehendere? Novit autem quid sit nosse, et dum hoc amat quod novit, etiam se cupit nosse. Ubi ergo nosse suurn novit, si se non novit? Nam novit quod alia noverit, se autem non noverit: hinc enim novit et quid sit nosse. Quo pacto igitur se aliquid scientem scit, quæ se ipsam nescit? Neque enim alteram mentem scientem scit, sed se ipsam. Scit igitur se ipsam. Deinde cunt se quærit ut noverit, quærentem se jam novit. Jain se ergo novit. Quapropter non potest omnino nescire se, quæ dum se nescientem scit, se utique scit. Si autem se nescientem nesciat, non se quærit ut sciat. Quapropter eo ipso quo se quærit, magis se sibi notam quam ignotam esse convincitur. Novit enim se qua:rentem atque nescientem, dum se quærit ut noverit. CAPUT IV. — 6. Quomodo mens non ex parte, sed lolam se cognoscat. Quid ergo dicemus?","prev":{"citation":"De Trinitate 5.74-2-94","label":"5.74 to 5.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.74-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.74-2"},"next":{"citation":"De Trinitate 5.118-140","label":"5.118 to 5.140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/5.118"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}