{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 59.107-128","citation":"Augustine, De Trinitate 59.107-128","ref":"59.107","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.107","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.107.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":279,"text":"tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Nam quod ibi ait, Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ; hoc isto loco, Fiet in eo, inquit, fon. aquæ salientis in vitam æternam. Paulus quoque apostolus, Unicuique, inquit, nostrum datur gratia secundum mensuram donationis Christi: atque ut donationem Christi Spiritum sanctum ostenderet, secutus adjunxit, Propter quod dicit: Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. iv, i, 8). Notissimum est autem, Dominum Jesum, cum post resurrectionem a niortuis ascendisset in coelum, dedisse Spiritum sanctum, quo impleti qui crediderant, linguis omnium gentium loquebantur. Nec moveat quod ait, dona; non, donum: id enim testimonium de Psalmo posuit. Hoc autem in Psalmo ita legitur: Ascendisti in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus (Psal. LXII, 19). Sic enim plures codices habent, et maxhne græci, et ex hebræo sic interpretatum habemus. nona itaque dixit Apostulus, quemadmodum Propheta, non, donum. Sed cum Propheta dixerit, accepisti dona ill hominibus; Apostolus maluit dicere, dedit dona hominibus: ut ex utroque scilicet verbo, uno prophetico, apostolico altero, quia in utroque estdivini sermonis auctoritas, sensus plenissimus redderetur. Utrumque enim verum est, et quia dedit hominibus, et quia accepit in hominibus. Dedit hominibus, tanquam caput membris suis: accepit in hominibus idem ipse utique membris suis, propter quæ membra sua clamavit de cælo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? et de quibus membris suis ait, Quando uni ex minimis meis feciaM, mihi fecistis (Matth. xxv, 40). Ipse ergo Christus, et dedit de cœlo, et accepit in terra. Porro autem dona ob hoc ambo dixerunt, et Propheta et Apostulus, quia per donum, quod est Spiritus sanctus, in cotnmune omnibus membris Christi multa dona, quæ sunt quibusque propria, dividuntur.","prev":{"citation":"De Trinitate 59.79-106","label":"59.79 to 59.106","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.79"},"next":{"citation":"De Trinitate 59.129-152","label":"59.129 to 59.152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.129"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}