{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 59.268-281","citation":"Augustine, De Trinitate 59.268-281","ref":"59.268","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.268","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.268.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":303,"text":"CAPUT XXI!. — 43. Prosequitur dispuritatem trinitatis quæ in homine est, a Trinitate quæ Deus est. Trinitas per speculum nunc videtur auxilio fidei, ut postea clarius videri possit in promissa visione facie ad faciem. Aliud est itaque trinitas res ipsa, aliud imago trinitatis in re alia, propter quam imaginem simul et illud in quo sunt hæc tria, imago dicitur; sicut imago dicitur simul et tabula, et quod in ea pictum est; sed propter picturam quæ in ea est, simui et tabula nomine imaginis appedatur. Verum in illa summa Trin!me, quæ incomparabiliter rebus omnibus antecellit, tanta est inseparabilitas, ut cum trinitas hominum non possit dici unus homo; in illa unus Deus ct dicatur et sit, nec in uno Den sit illa Trinitas, sed unus Deus. Nec rursus quemadmodum ista imago quod cst homo habens illa tria una persona cst, ita est ilia Trinitas: sed tn's personæ sun!, Pater Fj!it, et Filius Patris, et Spiritus PaLI'is et Filii. Quamvia enim memoria hominis, et maxime illa quam pecora non habent, id est, qua res intelligibiles ita continentor, ut non in cam per sensus corporis venerint, habeat pro modulo suo in hac imagine Trinitatis incomparabiliter quidem imparem, sed tamen qualemcumquc similitudinem Patris; itemque intelligentia hominis, quæ per intentionem cogitationis inde formatur, quando quod scitur dicitur, et nullius linguæ cordis verbum est, habcat in sua magna disparitate nonnullam similitudinem Filii; et amor hominis de scicntia pruce<!cns, et memoriam intelligentiamque COnjungens, tanquam parenti prolique communis, undc nee parens inieHigttur esse, nec proles, habeat in hac imagine aliquam, licet valde imparem, sinai. litudinem Spiritus sancti: non tamen, sicut in ista imagine Trinitatis non hæc tria unus homo, sed unius hominis sunt, ita in ipsa summa Trinitate cujus hæc imago est, unius Dei * sual illa tria, sed unun Deus eSI, et tres sunt illæ, non una persona.","prev":{"citation":"De Trinitate 59.249-267","label":"59.249 to 59.267","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.249"},"next":{"citation":"De Trinitate 59.282-291","label":"59.282 to 59.291","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.282"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}