{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 59.282-291","citation":"Augustine, De Trinitate 59.282-291","ref":"59.282","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.282","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.282.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":284,"text":"Quod sanc mirabiliter ineffabile est, vel ineffabiliter mirabile, cum sit una persona hxc imago Trinitatis, ipsa vero summa Tr initas tres personæ sint, inseparabilior est illa Trinitas personarum trium, qu:nn hæc unius. Illa quippc in natura divinitatis, sive id Inelius dicatur deitatis 2, quod est, hoc est, atque incommutabiliter inter se ac semper æqualis est: nee aliquando non fuit, aut aliter fuit; nec aliquando non erit, aut a!!tcr erit. iota vero tria quæ sunt in impari imaginc, etsi non locis quomam non sunt corpora, tamen inter se nunc in ista vita magnitudinibus separantur. Neque enim quia moles nullæ ibi sunt, idco non videmus in atio majorem esse memoriam quam intelligentiam, in alio contra: ill alio duo hæc amoris magnitudine superari, sive sint ipsa duo inter se æqualia, sivc non sint. Atque ita a singulis bina, et a binis singula, et a singulis singula, a majoribus minora vincuntur. Et quando inter se æqualia fuerint:tb omni languore sanata, nee tunc æquabitur rei natura immutabili ea res quae per graHam non mutabitur I: quia nun æquatur creatura Creator i, ct quando ab omni languore sanabitur, mutabitur I. Sed hanc non solum incorporalem, verum euam summe inseparabilem vereque immutabilem Trinitatem, cum venerit visio quæ j'acie ad faciem repromittitur nobis, multo clarius certiusque videbinus, quam nunc ejus imaginem quod nos sumus: per quod tamen speculum et in quo ænigmate qui videut. sicut in bac vita videre concessum est, non illi suut qui ea quæ digessimus et commendavimus in sua mente conspiciunt; scd illi qui eam tanquam imaginem vident, ut possint ad eum cujus imago est, quomodocumque referre quod vident, et per imaginem quam conspiciendo vident, etiam illud videre conjiciendo, quoniam nondum possunt facie ad faciem.","prev":{"citation":"De Trinitate 59.268-281","label":"59.268 to 59.281","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.268"},"next":{"citation":"De Trinitate 59.292-314","label":"59.292 to 59.314","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.292"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}