{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 59.292-314","citation":"Augustine, De Trinitate 59.292-314","ref":"59.292","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.292","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.292.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":305,"text":"Non enim ait Apostolus, Videmus nunc speculum; sed, Videmus nunc per speculum ( I Cor. XIII, 12). CAPUT XXIV. — Infirmitas mentis humanæ. Qui ergo vident suam mentem, quomodo videri potest, et in ea trinitatem istam de qua multis modis tit potui disputavi, nec mmen eam credunt vel intelligunt esse imaginem Dei; speculum quidem vident, sed usque adeo non vident per speculum qui est pcr speculum nunc videndus, ut nec ipsum speculum quo vident sciant esse speculum, id est, imaginem. Quod si scirent, fortassis et eum cujus est hoc speculum, per boc quærendum et per hoc utcumquc interim videndum esse sentirent, fide non ficta corda mun. dante ( I Tim. I, 5), ut facie ad faciem possit videri, qui per speculum nunc videtur. Qua fide cordium mundatrice contempta, quid agunt intelligendo quæ de natura mentis humanae subtilissime disputantur, nisi ut ipsa quoque intelligentia sua teste damnentur? In qua utique non laborarent, et vix ad certunt aliquid pervenirent, nisi pænalibus tenebris involutiet onerati corpore corruptibili quod aggravat animam (Sap. IX, 15). Quo tandem merito indicto malo isto, nisi peccati? Unde tanli mali magnitudine admoniti, sequi deberent Agnum qui tollit peccalum mundi (Joan. I, 29). CAPUT XXV. — In beantitudine tantum intelligetur quæstio cur Spiritussanctus non sit genitus, et quomodo de Patre ac Filio procedat. Ad eum namque pertinentes etiam longe istis ingenio tardiores, quando One hnjas viLE resolvuntur a corpore, jus in eis retinendis non habent invidae potestates. Quas Hie Agnus sine ullo ab cis peccati debito occisus, non potentia potestatis priusquam justitia sanguinis vicit. Proinde liberi a diaboli potestate, suscipiuntur ab Angelis sanctis, a malis omnibus liberati per Mediatorcm Dei et hominum horninem Jesum Christum (! Tim. II, 5): quoniam consonantibus divinis Scrituris, et veteribus et novis, et per quas prxnunHatus et per quas annuntiatus est Christus, non est aliud nomen sub cælo, in quo oportet homines salvos fieri (.4ct.","prev":{"citation":"De Trinitate 59.282-291","label":"59.282 to 59.291","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.282"},"next":{"citation":"De Trinitate 59.315-329","label":"59.315 to 59.329","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.315"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}