{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 59.355-380","citation":"Augustine, De Trinitate 59.355-380","ref":"59.355","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.355","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.355.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":293,"text":"Imo quantus Deus est qui dat Deum? Ncquc enim aliquis discipulorum ejus dedit Spiritum sanctum. Orabant quippe ut veniret in cos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morcm in suis præpositis eliam nunc serva! Ecclesia. Denique et Simon Magus offerens Apostolis pecuniam, non ait, Date et mihi hanc potestatem, lit dem Spiritum sanctum; sed, CuiCumque, inquit, imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Quia neque Scripiura superius dixerat, Videns autem Simon quod Apostoli darent Spiritum sanctum; sed dixerat, Videns autem Simon quod per impositionem manuum Apoatolorum daretur Spiritus sanctus ( Acc. VIII, 19, 18). Propter hoc et Dominus ipse Jesus Spiritum sanctum non solum dedit ut Deus, sed etiam accepit ut homo; propterea dictus est plenus gratia (Joan. I, 14) et Spiritu sancto I ( Luc. X!, 52, et IV, i ). Et manifesUus de illo scriptum est in AcUbus Apostolorum: Quoniam unxit eum Deu. Spiritu sancto ( Act. X, 38). Non Utique oleo visibili, sed dono gratiæ, quod vis!bili significatur unguento quo baplizalos ungit Ecclesia. Nec sane tunc unctus est Christus Spiritu sancto, quando super eum baptizatum velut columba descendit ( Matth. III, 116 ): tunc enim corpus suum, id est, Ecclesiam suam præfigurare dignatus est, in qua præcipue baptizat! accipiunt Spiritum sanctum: sed ista mystica et invisibili unctione tunc intelligendus est unctus, quando Verbum Dei caro factum est ( Joan. I, 14 ); id est, quando humana natura sine ullis præcedentibus bonorum operum meritis Deo Verbo ' est in utero virginis copulata, tta ut cum illo fieret una persona. Ob hoc eum confitemur natum de Spiritu sancto el virgine Maria. Absurdissimum est enim, ut eredamus cum cum jam triginta esset annorurn ( ejus enim ætatis a Joanne baptizatus rst ( Luc. n:, 21-23] ), accepisseSpiriHun sanctum sed venisse illum ad baptisma, sicut sinc ullo omnino peccato, ita non sine Spiritu sancto.","prev":{"citation":"De Trinitate 59.330-354","label":"59.330 to 59.354","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.330"},"next":{"citation":"De Trinitate 59.381-399","label":"59.381 to 59.399","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/59.381"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}