{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 6.39-59","citation":"Augustine, De Trinitate 6.39-59","ref":"6.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/6.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/6.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/6.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa009"},"verse":false,"words":285,"text":"sed generali, tria animalia; sive supcriore genere, tres substantias, vel tres creaturas, vel tres naturas. Quæcumque autem plurali numero enuntiantur specialiter uno nomine, etiam genera liter enuntiari possunt uno nomine. Non autem omnia quae generaliter nomine uno appellantur, etiam specialiter appellare uno nomine possumus. Nam tres equos, quod est nomen speciale, ctiarn animalia tria dicimus: equum vero et bovem ct canem, animalia tria tantum dicimus vel substantias, quæ sunt generalia nomina, et si quid aliud de his generaliter dici potest; tres vero equos, aut boves, aut canes, quæ specialia vocabula sunt, non ea possumus dicere. Ea quippe uno nomine quamvis pluraliter enuntiamus quoe communiter habent illud quod eo nomine significatur. Abraham quippe et Isaac et Jacob commune habent id quod est homo; itaque die cuntur tres homines: equus quo jue et hos et < ania, commune habent id quod est animal; dicuntur ergo tria animalia. Ita tres aliquas lauros. ctiam tres arbores dicimus; laurum vero et myrtum et oleam, tantum tres arbores vel tres substantias, aut tres naturas: atque ita tres lapides, ctiam tria «orpora; lapidem vero et lignum et ferrum, tantum tria corpora, vcl si quo etiam superiorc generali nomine dici possunt. Pater ergo et Filius et Spiritus sanctus, quoniam tres sunt, quæramus quid tres sint, et quid commune habeant. Non enim commune illis est id quod Pater est, ut invicem sibi sint patres; sicut alnici, cum relative ad allerulrum dicantur, possunt dici tres amici, quod invicem sibi sunt. Non autem hoc ibi, quia tantum Pater ibi pater; nec duorum pater, sed unici Filii. Nec tres filii, cum Pater ibi non sit filius, nec Spiritus sanctus. Noc tres spiritus sancti, quia ct spiritus sanctus propria significatione qua etiam donum Dei dicitur, nec Pater nee Filius.","prev":{"citation":"De Trinitate 6.25-38","label":"6.25 to 6.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/6.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/6.25"},"next":{"citation":"De Trinitate 6.60-66","label":"6.60 to 6.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/6.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/6.60"},"credit":{"text":"Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}